Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

3 II. VENERABILES FRATRES ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! I. „Quotquot igitur ubique estis, dilecti filii, quibus commodum est adesse, ad sinum Roma suum vos amanter invitat." Et iterum : „Cupimus, ut urbs Roma toto anno proximo majoré qua fieri potesl frequentia mortalium celebretur." His paternis verbis Sanctissimus Dominus Noster cunctos nos hortatur (vide Circ. Litt. de anno 1899. pag. 67. et 135.), ut quibus per adjuncta licet, currente, quem Deo auspice feliciter inchoavimus, anno sancto ad centrum unitatis catholicae: urbem quam sensu mystico merito „aeternam" et „sanctam" vocamus, pio affectu invisuri visibili Ecclesiae Capiti Christi in terris Vicario, filialis devotionis et invictae fidelitatis do­cumentum daturi, S. Apostolorum limina, martyrumque sepulcra devota mente veneraturi et peractis, quae hunc in finem peragenda veniunt, piis operibus plenissimam peo­catorum nostrorum indulgentiam, remissionem et veniam in Domino obtenturi, eo quidem avidius properemus, quoniam indulgentiae ordinariae, certis pietatis exercitiis alias adnexae toto hoc jubilaei magni anno — paucis admodum exceptis — su­spensae habentur. Quae sane christiano homini, nedűm saccrdoti catholico, incitamenta adeo valida sunt, ut eis quidpiam addere superfluum ratus, impense tantum Vos in Domino hortor, ut quo majori numero potestis, Romám proficiscamini, populumque fidelem curae Vestrae spirituali commissum ad idem faciendum omnimode incitetis. Xecquemquam deterreant diuturnioris Romanae commorationis incommoda aut impossi­bilitas, quum constet basilicarum et ecclesiarum Urbis Sanctae confessarios, anno Jubilaei tam amplis facultatibus instructos esse, ut pro peregrinantibus, praesertim eis, qui ob paupertatem, afflictam valetudinem aut aliam urgentem causam per decem dies Romae commorari totidemque vicibus quatuor basilicas in hunc finem designatas visitare nequeunt, istarum visitationum numerum ad ternum reducere, aut vero eas­dem in alia pia opera commutare intra sacramentalis confessionis actum valeant. II. Paeter illos, qui in propria persona Romám proficiscuntur, sunt alii nonnulli, qui ex speciali gratia Sedis Apostolicae — servatis de caetero conditionibus eisdem a suis Ordinariis hunc in finem praescriptis —- indulgentiarum jubilaei domi suae participes fieri possunt. In horum numerum potissimum veniunt: A) Moniales etiam latiori sensu sic dictae, — seu Oblatae, quibus in archi­dioecesi Colocensi adnumerandae sunt: Pauperes Scholae Sorores de Domina Nostra nuncupatae, item Sorores Charitatis congregationis Szatmariensis, necnon Filiae Con­gregationis SS. Salvatoris in Nosocomio Szabadkaensi adplicitae — una cum suis alumnabus aliisque foeminis communi cum eis contubernio utentibus, quamquam severiori claustri lege non adstringantur. -— Porro puellae ac mulieres in gynaeceis seu Conservatoriis (vulgo pensionatibus) degentes, quamvis nec Moniales, nec Oblatae, nec tertiariae, nullisque claustri legibus obnoxiae sint. B) Captivi et captivae in publicis carceribus detenti. C) Denique utriusque sexus infirmi cujusvis ordinis et conditionis, qui sive Nr. 471. Instructio pro anno jubilaei.

Next

/
Thumbnails
Contents