Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

13 insitum divinitus est in pontificatu maximo: idque et iudicio et re omnis agnovit superior aetas. Decessores autem Nostros iis muneribus magna cum salute gentium christianarum saepenumero perfunctos, plus est exploratum, quam ut memorari opor­teat. Sane incepto illi tam frugifero tamque nobili quaesitum vei a principio sponte fuerat Nostrae suffragium auctoritatis : tum etiam in optatis erat, generatimque sen­tentiae inclinaverant, Nobis ut foret ipso in concilio Hayensi locus. Una ex omnibus reclamavit vox, at quidem tandiu in repugnando pertinax, quoad pervicit, eorum ipsorum vox, inquimus, qui potestati suae summura Ecclesiae rectorem expugnatione Urbis f'ecere obnoxium. Ouid non ab iis hostile timeamus, quando nec dubitant in luce Europae vim inferre sanctitati iurium atque offleiorum, quae ab apostolico mu­nere sponte nascuntur? Attamen, qualiacumque futura sint tempóra, Nos quidem adiuvante Deo, nec conniventes offendent, nec pavidos. Sed partes Nostras res Orientalium catholica modo deposcit. In Patriarchatu Ciliciensi Armeniorum cum venerabili fratri Stephano Petro X Azarian succedendum esset, qui Calendis Maii decesserat in pace Christi: eius rei caussa in aedem Con­stantinopolitanam sanctissimi Nominis Mariae Episcoporum Armenio ritu coacta ad praeseripta legum Synodus est. Die vicesimo sexto superioris mensis Julii Patriar­cham in demortui locum suftragiis fecere venerabilem fratrem Paulum Emmanuelian Episcopum Caesareensem, qui Petrus ex more appellatus est undecimus eo nomine. De ratione tota docuerunt Nos per literas ipsi, qui ad suffragia convenerant, Epi­scopi: illud praeterea rogantes, ut, quem ad Patriarchalem dignitatem ipsi extulerant, eum confirmare potestate apostolica vellemus. Idem sibi rogat, simulque sacri hono­rem Pallii libello supplici petit Patriarcha electus, edita fidei catholicae professione ex forma Urbaniana, adiectis insuper quae a sacrosancto Concilio Yaticano decreta sunt. Venerabilis fratris Pauli Emmanuelian egregia in apostolicam Sedem voluntas et multarum ornamenta virtutum, collegarum episcoporum testimonio prolixe laudan­tur. Is iam episcopalia munera administravit diu; consilio, doctrina, laboribus apos­tolicis opinionem atque amorem gentis suae promeritus. His de caussis, atque ex sententia sacri Consilii christiano nomini propagando Ecclesiarum negotiis orientális ritus praepositi, cum eius tum Episcoporum precibus annuendum censuimus. ­Itaque anctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Nostra confirmamus et approbamus electionem seu postulationem a venerabilibus fratribus Armeniis Ciliciae factam de persona praedicti Pauli Emmanuelian, quam absolvimus a vinculo, quo tenebatur Ecclesiae Caeseraeensi ac transferimus ad Patriarchalem Eccle. siam Cilicae Armeniorum, praeficientes eum Patriarcham et Pastorem eidem Patriarchali Ecclesiae, prout in decreto etschedula consistorialibus exprimetur, contrariis quibuscumque non obstantibus. In Nomine Patris f et Filii f et Spiritus f Sancti. Amen. Az Érdujhelyi Menyhért zentai plébános által a modern történetírás követelmé­nyeinek megfelelően, s a vatikáni és országos levéltáraknak, valamint az idevágó szak­irodalmi forrásoknak széleskörű kutatás utáni felhasználásával, eleven irálylyal összeál­lított ily czimü munkát: ,,A kalocsai érsekség a renaisance korban," melyben az egyház­megye akkori főpásztorainak egyházi és hazafias szempontból egyaránt érdekes életképei •és magának az egyházmegyének változatos története elénk tárulnak, ezennel melegen ajánlom. A munka ára 7 korona; kapható szerzőnél. Kalocsa, 1900. január 6. 186. sz. Erdujhelyinek „A kalocsai érsekség a re­naissance kor­ban" cz. mun­kája ajánlta­tat'ik.

Next

/
Thumbnails
Contents