Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
LEO EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI — AD PERPETUAM REI MEMÓRIÁM Conditae a Christo Ecclesiae ea vis divinitus inest ac fecunditas, ut multas anteactis temporibus, plurimas aetate hac elabente utriusque sexus tamquam familias ediderit, quae, sacro votorum simplicium suscepto vinculo, sese variis religionis et misericordiae operibus sancte devovere cöntendunt. Quae quidem pleraeque, urgente caritate Christi, singularis civitatis veldioecesis praetergressae angustias, adeptaeque, unius eiusdemque vi legis communisque regiminis, perfectae quamdam consociationis speciem, latius in dies proferuntur. — Duplex porro earumdem est ratio : aliae, quae Episcoporum solummodo approbationem nactae, ob eam rem dioecasanae appellantur; aliae vero de quibus praeterea románi Pontificis sententia intercessit, seu quod ipsarum leges ac statuta recognoverit, seu quod insuper commendationem ipsis approbationemve impertiverit. Iam in binas huiusinodi religiosaium Familiarum classes quaenam Episcoporum jura esse oporteat, quaeque vicissim illarum in Episcopos officia, sunt qui opinentur incertum controversumque manere. Profecto, ad dioecesanas consociationes quod attinet, res non ita se dat laboriosam ad expediendum; eae quippe uná inductae sunt atque vigent Antistitum sacrorum auctoritate. At gravior sane quaestio de ceteris oritur, quae Apostolicae Sedis comprobatione sunt auctae. Quia nimirum in dioeceses plures propagantur, eodemque ubique jure unoque utuntur regimine: ideo Episcoporum in illas auctoritatem opus est temperationem quamdam admittere certosque limites. Qui limites quatenus pertinere debeant, coliigere licet ex ipsa decernendi ratione Sedi Apostolicae consueta in eiusmodi consociationibus approbandis, scilicet certam aliquam Congregationem approbari ut piam Societatem votorum simplicium, sub regimine Moderatoris generális, salva Ordinariorum iurisdictione, ad formám sacrorum canonum et Apostolicarum constitiutonum. — Iamvero perspicuum inde fit, tales Consociationes neque in dioecesanis censeri, neque Episcopis subesse posse nisi intra fines dioecesis cuiusque, incolumi tamen supremi earumdem Moderatoris administratione ac regimine. Qua igitur ratione summis socretatum harum Praesidibus in Episcoporum jura et potestatem nefas est invadere; eádem Episcopi prohibentur ne quid sibi de Praesidum ipsorum auctoritate arrogent. Secus enim si fieret, tot moderatores istis Congregationibus accederent, quot Episcopi, quorum in dioecesibus alumni earuin versentur; actumque esset de administrationis unitate ac regiminis. — Concordem atque unanimem Praesidum Congregationum atque Episcoporum auctoritatem esse oportet; at ideo necesse est alteros alterorum jura pernoscere atque integra custodire. Id autem ut, omni submota controversia, plene in posterum fiat, et ut Antistitum sacrorum potestas, quam Nos, uti par est, inviolatam usquequaque volumus, nihil uspiam detrimenti capiat; ex consulto sacri Consilii Episcopis ac Religiosorum ordinibus praepositi, duo praescriptionum capita edicere visum est; alterum de SodaNr. 6866. De religiosorum institutis vota simplicia profitentium.