Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
— 143 — Jamjam ad finem pergit labentis saeculi annus, quem nos duplici sub respectu sanctum vocamus; sanctum, quia providentissimus Christi in terris Vicarius plenarium Indulgentiarum thesauros reserando hunc in maximum filiorum Suorum spirituálé emolumentum sanctum sacravit; et sanctum, quia introductae in pátriám nostram unice salvificantis religionis jubileum novemsaeculare peragere nobis licuerat. Quid igitur vergente ad finem hoc anno nobis amoenius esse, quidque strictius nobis incumbere possit, quam ut pro acceptis beneficiis Christo Redemptori intimas, quas possumus, gratias agamus, et ad feliciter inchoandum nóvum annum nobis tam necessaria auxilia a divina misericordia quam vehementius efflagitemus ? Huc refertur Sanctissimi Domini Nostri proximis retro diebus editum, et hisce per extensum publicatum Decretum. DECRETUM. — URBIS ET ORBIS. Regi saeculorum Christo Jesu jam prope labentis aevi finem, novique properantis initia solemniter consecrare omnes, quotquot ubique terrarum sunt, Redemptos maximé convenit: tum ut pro acceptis ab Ulo, elapso praesertim saeculo, beneficiis gratiae peragantur, tum ut in tam adversis rerum vicissitudinibus validiora auxilia ad nóvum íeliciter ineundum Ipse misericors et clemens tribuat. Quibus superiore anno praeludens Beatissimus Páter et Dominus Noster Leo XIII. Decreto S. RR. C. die 13 Novembris dato concessit ut etiam incipientis Januarii anni MCMI média nocte in templis ac sacellis exponi posset adorandum augnstissimum Eucharistiae Sacramentum, facta potestate legendi vei canendi eadem liora coram lllo unicam Missam de festő in Circumcisione Domini et Octava Nativitatis; fidelibus a ütem sive infra, sive extra Sacrificii actionem de speciali gratia S. Synaxim sumendi. Nunc vero cogitanti Beatassimo Patri de novo aliquo stimulo fidelium pietati addendo, tam solemni eventu, innotuit plures Sacrorum Antistites, piasque Sodalitates in votis habere, ut Christifideles spirituális Indulgentiarum thesauri divitiis adlecti, undequaque ad Sacrosanctae Eucharistiae adorationem invitarentur, qui et illatas Numini iniurias reparare, et seipsos Ejusdem suavissimo Cordi arctius conjungere satagerent.^ Quae cum apprime Eius voluntati responderent, Beatissimus Páter benigne largitus est, ut omnes Christifideles, qui Sacramentali Confessione rite expiati et S. Synaxi refecti in templis ac sacellis, ubi Sanctissima Eucharistia adservatur, coram Augustissimo Sacramento publicae adorationi exposito a média nocte diei 31 Decembris ad meridiem usque diei 1. Januarii, qua libuerit hora integra orationi Vacando etiam juxta mentem Sanctitatis Suae pias ad Deum preces fuderint, Plenariam Indulgentiam assequi possint et valeant. Quantum vero temporis adoranda Eucharistia exposita manere debeat, dummodo intra memoratum duodecim horarum spatium fiat, Sanctitas Sua Ordinariorum prudentiae reliquit. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die XVI Novembris anni MDCCCC. S. Card. CRETONI S. C. Indulg. et SS. Reliqq., Praefectus. FRANCISCUS SOGARO, Archiep. Amiden. Secretarius. Nr. 6435. De finiendo labente, et ínchoando futuro anno.