Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
jg 0 M — 119 — Astricus, designatus primus Colocensium Antistes legatione Sancti Stephani, regni Hungáriáé conditoris, apud Silvestrum Papam II fungens inter alia egregia legationis suae emolumenta etiam cathedrae suae electionisque episcopalis confirmationem a Summo Pontiflce, eiusdemque Apostolicam benedictionem pro se atque recens converso grege suo impetravit. ^ A fausto hocce eventu procul dubio repetendum venit, quod praesules, clerus populusque Colocensis spiritu pietateque Astrici imbuti inconcusso semper fidelitatis, obedientiae et amoris vinculo sanctae Sedi Apostolicae addicti constantique eiusdem gratia et benevolentia gloriati fuerint. His sane antecessorum nostrorum piis sensibus repleti, eorumque exemplo et traditione animati, prosternimur hodie: praesul, sacerdotes et fideles Dioecesis Colocensis et Bacsiensis coram Sanctitate Vestra supplici voce precantes, ut nobis, nostrisque, qui domi remanserant, paternam suam clementiam in posterum quoque benignissime elargiri, et Apostolicam Benedictionem gratiose impertiri dignetur. Romae. die 20 Octobris anni 1900. GEORGIUS CSASZKA, Archi-Episcopus Colocensis et Bacsiensis. II. s Benignissimum SSmi Domini responsum tum viva voce prolatum, tum scriptotenus mihi benigne traditum et propria Suae Sanctitatis subscriptione ornatum: VENERABILI FRATRI GEORGIO ARCHIEPISCOPO COLOCENSI ET BACSIENSI LEO PP. XIII. Venerabilis Fráter, salutem et apostolicam benedictionem. Tuam tuorumque pietatem in beatissimum Petrum et in Nos iterum hoc anno sacro luculenterque testatam, iterum Nos et perlibenter amplectimur. Recteque vos hunc ipsum annum habetis singulariter faustum ex eo etiam quod nongentesimus sit natalis ecclesiae vestrae Colocensis, quam, in Astrico, primo Antistite, Sedes Apostolica confirmavit. Quanta igitur animorum gratia istud Dei beneficium commemoratis, tanta ipsi alacritate contendite ut uberiores afferat fructus omnis virtutis et honestatis. Utinam spiritus ille invictae fidei et actuosae qui maximé e sepulcris Apostolorum Principum perpetuo afflatur, animos vestros firmet et roboret ad patrum exempla reli% 0 %