Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

U # # M — 101 In hunc finem igitur ipso Sacerdotalis Jubilaei die in tota Archi­dioecesi publicas devotiones sequenti ordine celebrabimus: 1. Die 20-a Septembris vesperi post Angelicam salutationem ad signi­ficandam sequentis diei festivitatem in cunctis Ecclesiis tam Metropolitana, quam Parochialibus et Regularium omnes campanae dimidia hora pulsentur. 2. Die 21-a Septembris utpote anniversaria ordinationis sacerdotalis die solemne Sacrum Missae Sacrificium omni pompa celebretur cum Collecta „pro Episcopo" et Hymno Ambrosiano „le Deum laudamus"; in fine autem coram Sanctissimo in ciborio exposito lingua vernacula tria Páter, Ave et unum Credo devote absolvantur pro omnigena Antistitis nostri in­columitate et felicissimo regimine. 3. Demum ad hanc solemnem festivitatem fideles Dominica prae­cedenti in sacro sermone ad concionem adposite habito provocabuntur; magistratus vero civiles consueto more invitabuntur. Coloczae, die 26-a mensis Augusti 1900. Joannes Majorosy consecratus Episcopus Thinnien, Vicarius Generális. # 4í n ü # : #

Next

/
Thumbnails
Contents