Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

— 32 — normám legum, quas opportune Nos perlaturos iampridem professi fuimus in litteris supra dictis. Haec statuimus et iubemus, contrariis non obstantibus quibuscumque. Dátum Romae apud S. Petrum die XX Iulii MDCCCXCVIII, Pontificatus Nos­tri anno vicesimo primo. LEO PP. XIII. STATUTA PII SODALITII SUB TITULO AB ADORATIONE REPARATRICE GENTIUM CATHOLICARUM. I. Pium sodalitium universale, quod ab Adoratione SSmi Sacramenti Repa­ratrice gentium catholicarum titulum obtinet, iam canonice erectum, in Ecclesia Sancto Ioachimo in Urbe dicata, tanquam in sede principe, constitutum est. II. Sicut administratio et rectio supradictae Ecclesiae, ita et pii Sodalitii ab Adoratione Reparatrice directio, cura atque procuratio commissae omnino sunt Soda­libus Congregationis a SSmo Redemptore, qui eximium catholicae Ecclesiae Docto­rem Sanctum Alphonsum Mariam de Ligorio institutorem habent et patrem. III. Sacerdos Congregationis a SSmo Redemptore, electus pro tempore a suo Superiore Generáli ad regendam Ioachimianam Aedem in Urbe, fungetur etiam munere Directoris generális pii Sodalitii ab Adoratione, cum iuribus et officiis adnexis, salva tamen in his omnibus subiectione ipsius Directoris Superioribus Congregationis suae, iuxta istius leges et statuta. IV. Superior Generális laudatae Congregationis deputare poterit, ad beneplaci­tum suum, duos Sacerdotes e Sodalibus sibi subditis, qui Directorem generalem adiu­vent, eiusque vices gerant, in expediendis negotiis et in obeundis actibus pii Soda­litii ab Adoratione. V. Ad Directorem generalem iure proprio pertinet constituere Directores dioe­cesanos, vei quasi-dioecesanos pii Sodalitii in totius Orbis Dioecesibus, et in terris Missionum: ipse electionis diplomata subscribit. Poterit autem ob iustas causas hoc subscribendi munus suis duobus coadiutoribus committere. VI. Directores dioecesani vei quasi-dioecesani agunt cum Directore generáli de negotiis quae utilitatem, incrementum rectamque procedendi rationem pii Sodalitii respiciunt. Mittent etiam ad eundem pias oblationes, quas tum Sodales tum alii Christi­fideles sponte conferre voluerint pro Ecclesia S. Ioachimi, Sodalitii sede principe, ut in hac divini cultus, et praesertim Adorationis Reparatricis, actus congruenti decore persolvantur. VII. Pio Sodalitio ab Adoratione Reparatrice nomen dare cupientes cum Di­rectore generáli agant, si Romae sunt; cum ipso vei cum Directore dioecesano, sive quasi-dioecesano, si extra Romám morantur. VIII. In Ecclesia S. Ioachimi Romae, opus Adorationis Reparatricis universa­lis hac piarum exercitationum serie explicabitur: 1 0 Omnibus per annum diebus Dominicis et Festis de praecepto : — Mane, hora circiter octava, celebratio Missae cum expositione SSmi Sacramenti; post Missam, litaniae lauretanae, Tantum ergo etc., benedictio cum SSmo Sacramento. — Ve-

Next

/
Thumbnails
Contents