Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

— 24 — „spiritu." 1 Verum, quod etiam experiendo novimus, hae Sancti Spiritus admonitiones et impulsiones plerumque, non sine quodam externi magisterii adiumento ac veluti comparatione, persentiuntur. „Ipse, ad rem Augustinus, in bonis arboribus cooperatur „fructum, qui et forinsecus rigat atque excolit per quemlibet ministrum, et per se „dat intrinsecus incrementum." 2 Scilicet ad communem legem id pertinet, qua Deus providentissimus, uti homines plerumque fere per homines salvandos decrevit, ita illos, quos ad praestantiorem sanctimoniae gradum advocat, per homines eo perdu­cendos constituit, „ut nimirum, quaemadmodum Chrysostomus ait, per homines a Deo discamus." 3 Praeclarum eius rei exemplum, ipso Ecclesiae exordio, positum habe­mus: quamvis enim Saulus, spiráns minarum et caedis, 4 Christi ipsius vocem audi­visset ab eoque quaesivisset, Domine, quid me vis facere; Damascum tamen ad Ananiam missus est: Ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. —- Accedit praeterea, quod qui perfectiora sectantur, hoc ipso quod ineunt intentatam plerisque viam, sunt magis errori obnoxii, ideoque magis quam ceteri do­ctore ac duce indigent. — Atque haec agendi ratio iugiter in Ecclesia obtinuit; hanc ad unum omnes doctrinam professi sunt, quotquot, decursu saeculorum, sapientia ac sanctitate floruerunt; quam qui respuant, temere profecto ac periculose respuent. Rem tamen bene penitus consideranti, sublato etiam externo quovis modera­tore, vix apparet in novatorum sententia quorsum pertinere debeat uberior ille Spiritus Sancti influxus, quem adeo extollunt. — Profecto maximé in excolendis virtutibus Spiritus Sancti praesidio opus est omnino: verum qui nova sectari adamant, naturales virtutes praeter modum efferunt, quasi hae praesentis aetatis moribus ac necessitati­bus respondeant aptius, iisque exornari praestet, quod hominem paratiorem ad agen­dum ac strenuiorem faciant. —.. Difficile quidem intellectu est, eos, qui chri­stiana sapientia imbuantur, posse naturales virtutes supernaturalibus anteferre, ma­ioremque illis efficacitatem ac foecunditatem tribuere. Ergone natura, accedente gratia, infirmior erit, quam si suis ipsa viribus permittatur? Num vero homines sanctissimi, quos Ecclesia observat palamque colit, imbecilles se atque ineptos in na­turae ordine probavere quod christianis virtutibus excelluerunt ? Atqui, etsi naturalium virtutum praeclaros quandoque actus mirari licet, quotus tamen quisque est inter homines qui naturalium virtutum habitu reapse polleat ? Quis enim est, qui animi perturbationibus, iisque vehementibus non incitetur? Quibus constanter superandis, sicut etiam universae legi in ipso naturae ordine servandae, divino quodam sudsidio iuvari hominem necesse est. Singulares vero actus, quos supra innuimus, saepe, si intimius perspiciantur, speciem potius virtutis quam veritatem prae se ferunt. — Sed demus tamen esse: si currere in vacuum quis nolit aeternamque oblivisci beatitatem, cui nos benigne destinat Deus, ecquid naturales virtutes habent utilitatis, nisi divinae gratiae munus ac robur accedat? Apte quidem Augustinus: „Magnae vires et cursus celerrimus, sed praeter viam." 5 Sicut enim praesidio gratiae natura hominum, quae, ob communem noxam, in vitium ac dedecus prolapsa erat, erigitur novaque nobilitate evehitur ac roboratur; ita etiam virtutes, quae non solis naturae viribus, sed eisdem ope gratiae 1 Conc. Arausic. II. can. VII. 2 De Grat. Christi c. XIX. 3 Hom. I. in Inscr. altar. 4 Act. Ap. c. IX. 5 In Ps. XXXI. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents