Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

— 22 — „quam serael declaravit Sancta Mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu altioris intel­„ligentiae specie et nomine recedendum." 1 Neque omnino vacare culpa censendum est silentium illud, quocath olicae doc­trinae principia quaedam consulto praetereuntur ac veluti oblivione obscurantur. — Veritatum namque omnium, quotquot christiana disciplina complectitur, unus atque idem auctor est et magister Unigenitus Filius qui est in sinu Patris. 2 Easdem vero ad aetates quaslibet ac gentes accommodatas esse, perspicue ex verbis colligitur, quibus ipse Christus apostolos est alloquutus. Euntes docete omnes gentes . . . . docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis; et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. 3 Quapropter idem Vati­canum Concilium : „Fide divina, inquit, et catholica ea omnia credenda sunt, quae „in verbo Dei scripto vei tradito continentur, et ab Ecclesia, sive solemni iudicio „sive ordinario et universali magisterio tamquam divinitus revelata credenda pro­„ponuntur." 4 — Absit igitur ut de tradita divinitus doctrina quidpiam quis detrahat vei consilio quovis praetereat; id enim qui faxit, potius catholicos seiungere ab Eccle­sia, quam qui dissident ad Ecclesiam transferre volet. Redeant, nil enim Nobis opta­tius, redeant universi, quicumque ab ovili Christi vagantur longius; non alio tamen itinere quam quod Christus ipse monstravit. Disciplina autem vivendi, quae catholicis hominibus datur, non eiusmodi est, quae, pro temporum et locorum varietate, temperationem omnera reiiciat. — Habét profecto Ecclesia, inditum ab Auctore suo, clemens ingenium et misericors; quam ob causam, inde a sui exordio, id praestitit libens, quod Paulus Apostolus de se profi­tebatur: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. 5 —• Aetatum vero praeteritarum omnium história testis est, Sedem hanc Apostolicam, cui, non magiste­rium modo, sed supremum etiam régimén totius Ecclesiae tributum est, constanter quidem in eodem dogmate, eodem sensu eademque sententia 6 haesisse; at vivendi disciplinam ita semper moderari consuevisse, ut, divino incolumi iure, diversarum adeo gentium, quas amplectitur, móres et rationes nunquam neglexerit. Id si postulet animorum salus, nunc etiam facturam quis dubitet? —- Non hoc tamen privatorum hominum arbitrio definiendum, qui fere specie recti decipiuntur; sed Ecclesiae iudi­cium esse oportet: in eoque acquiescere omnes necesse est, quicumque Pii VI deces­soris Nostri reprehensionem cavere maiunt. Qui quidem propositionem LXXVIII synodi Pistoriensis „Ecclesiae ac Spiritui Dei quo ipsa regitur iniuriosam edixit, quatenus examini subiiciat disciplinam ab Ecclesia constitutam et probatam, quasi Ecclesia disci­plinam constituere possit inutilem et onerosiorem quam libertás christiana patiatur." In causa tamen de qua loquimur, dilecte Fili Noster, plus affért periculi est­que magis catholicae doctrinae disciplinaeque infestum consilium illud, quo rerum novarum sectatores arbitrantur libertatem quandam in Ecclesiam esse inducendam, ut, constricta quodammodo potestatis vi ac vigilantia, liceat fidelibus suo cuiusque ingenio actuosaeque virtuti largius aliquanto indulgere. Hoc nimirum requiri affirmant ad 1 Const. de Fid. cath. c. IV. 2 Joann. I. 18. 3 Matth. XXVHI. 19. s. 4 Const. de Fid. cath. c. III. 5 I. Cor. IX. 22. « Conc. Vatic. Ibid. 'c. IV.

Next

/
Thumbnails
Contents