Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

131 Circa juramentum suppletorium pro statu liberó eorum, qui quamvis vere vagi non sint, nequeunt tamen aliter probare suam libertatem. Beatissime Páter! Episcopo N. N. Saepe difficultates occurrunt pro complendis probationibus status liberi in ordine ad matrimonium. Contingit enim quod nonnulli, quamvis ne­que vagi sint, neque milites, e propria regione absunt, neque obtinere possunt rela­tivum documentum status liberi pro tempore absentiae. Et ideo petit Orator faculta­tem, ut etiam illos admittere possit ad juramentum suppletorium, uti fit cum vagis et militibus. Eandem insuper postulat facultatem pro casibus in quibus obtineri nequit documentum pro accepta Confirmatione. Et Deus etc. Feri a VI. die 30. Novembris 1898. In Congregatione Generáli S. R. et U. Inquisitionis habita ab Emmis Cardina­libus in rebus fidei et morum Generalibus Inquisitoribus, propositis suprascriptis precibus, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, iidem Erarai ac Rmmi Patres rescribendum mandarunt: Quoad documentum libertatis, transmittatur Instructio in Adrién, diei 1. Februarii 1865. Quoad documentum Confirmationis Episcopus utatur jure suo. Feria vero VI. die 2. Decembris ejusdem anni in solita audientia R. P. D. Adsessori S. O. impertita, facta de his omnibus SSmo D. N. Leoni Div. Prov. Pp. XIII. relatione, SSmus resolutionem Emmorum Patrjkm adprobavit. I. Can. MANCINI S. R. et U. Inquis. Not. Instructio vero in Adrién, diei I. Februarii 1865. est prout sequitur. I. Utrum Eppus teneatur ad certiorandum cum processu testium, de libertate sponsorum, qui matr. contrahunt in sua Dioecesi, antequam fiant publicationes, etiamsi isti semper domicilium habuerint in dicta Dioecesi? Resp. Generatim loquendo, affirmative. II. Quaenam sit maxima extensio quae dari possit denominationi vagorum, et utrum Eppo liceat admittere ad juramentum loco litt. testimonialium Curiarum et processus super testibus pro matrimoniis celebrandis in propria Dioecesi illas perso­nas, quae quamvis vagae proprie non sint, commoratae sunt in variis locis, et asse­runt sese non posse adducere testes coram Curiis pro testimonio status liberi; utrum tandem generatim possint tractari sicut vagi, in quantum ab iis nequeunt obtineri petita documenta libertatis, possintque admitti ad juramentum quoad illa loca relate ad quae nequeunt testimoniales obtineri? Resp. Affirmative, durante indulto admittendi ad juramentum suppletorium, et servatis omnibus clausulis in eodem indulto contentis, et dummodo mora in uno­quoque vagationis loco non excesserit annum. III. Utrum litt. testim. relate ad statum liberum semper versari debeant tum circa examen testium, tum circa publicationes ? Resp. Regulariter loquendo, affirmative, quando mora contrahentium non fűit continua per plures annos in loco in quo contrahitur matrimonium. Nr. 5713. Juramentum de statu liberó.

Next

/
Thumbnails
Contents