Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898
Index
- 61 — xr r. ,DECLÁR AT 10: a) Sac. mem. Pius PP. VII. ex reseripto diei 21. Mártii 1815. quod asservatur in secretaria vieariatus urbis, ornnibus utriusque sexus christifidelibiis qui publice vei privátim beataeMariae virgini peculiaria honoris obsequia in menseMaii corde saltem contrito ac devote praestaverint vei pias preces fuderint seu alios virtutis aetus peregerint, indulgentiam tercentum dierum, semel tantum in singulis diebus acquirendam, ac plenariam etiam indulgentiam in una eiusdem mensis die, uniuscuiusque arbitrio eligenda, dummodo tamen ipsi christitideles eadem die vere poenitent.es confessi ac s. communione refecti fuerint et per ali<|Uod temporis spatium iuxta mentem Suae Sanctitatis pie oraverint, benigne concessit, et ex decreto s. congregationis indulgentiarum diei 18. Iunii 1822. in perpetuum confirmavit absque ulla brevis expeditione: easdemque indulgentias animabus in purgatorio detentis applicabiles esse declaravit. Tandem Pius PP. IX. ex altero decreto eiusdem s. congregationis sub die 8. Augusti 1859. clernenter indulsit. ut praefata indulgentia plenaria, infra mensem ut supra acquirenda, lucrari possit vei infra eundem mensem vei die prima mensis Iunii, iniunctis tamen supraenuntiatis conditionibus adimpletis. In quorum íidem etc . . . Dátum Komae ex secretaria dictae s. congregationis. b) Sacrae memoriae Pius PP. VII ex reseripto diei 21. Mártii 1815. omnibus utriusque sexus christifidelibus, qui publice vei privátim beatae Mariae Virgini peculiaria honoris obsequia in mense Maii corde saltem contrito ac devote praestaverint vei pias preces fuderint seu alios virtutis aetus peregerint, indulgentiam tercentum dierum semel tantum in singulis diebus acquirendam, ac plenariam etiam indulgentiam in una eiusdem mensis die uniuscuiusque arbitrio eligenda, dummodo tamen ipsi christitideles eadem die vere poenitentes confessi ac s. communione refecti fuerint et per aliquod temporis spatium iuxta mentem Sanctitatis suae pie oraverint. benigne concessit et ex decreto s. congregationis indulgentiarum diei 18. Iunii 1822. in perpetuum confirmavit absque ulla brevis expeditione easdemque indulgentias animabus in purgatorio detentis applicabiles esse declaravit. Oum vero pium hoc exercitium persaepe eoncludatur in una ex festis diebus insequentis mensis Iunii cum generáli communione et cordis oblatione, non desunt fideles, qui ea die arbitrantur plenariam acquirere indulgentiam, in qua pium absolvitur exercitium, quin tamen eam possint lucrari ex eo, quod iuxta praedictam concessiouem infra mensem Maii tantum est elargita. Hinc nonnnulli ecclesiastici viri enixis precibus supplicarunt Ssnimn Dominum nostrum Pium PP. IX.. ut de apostolica benignitate dignaretur extendere hanc concessiouem ita, ut eandem plenariam, semel tantum acquirendam, fideles vei infra praedictum mensem vei in primo saltem die festő mensis Iunii lucrari valeant: et facta per rne infraseriptum s. congregationis indulgentiam ad primam dumtaxat diern eiusdem mensis Iunii, ita ut omnes et singuli christitideles, pium hoc exercitium peragentes, indulgentiam plenariam vei infra mensem Maii vei prima tantum die mensis Iunii lucrari queant, servatis tamen servandis iuxta praecedentem concessionem. Praesenti futuris perpetuis temporibus valituro absque ulla brevis expeditione. Non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque. LITT. CIRC. 1998. 13 Nr. 506. Indulgentiae piis erga Ü. M. V. obsequiis menais Maii concessae.