Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898

Index

— 137 ­Ecclesia Goptorum commendatur. X \ XII. N 011 est, ut pro ulteriori hortatione epistolae, quam infra per extensum publico, quam- Nr. 5682 que Ulustrissimus praelatus pontiíicius et S. Romanae Rotae decanus Joannes de Montéi e benignissimo Sanctissiini Domini Nostri mandato in negotio sublevandae ecclesiae Coptorum ad me direxerat, aliquid addam. Ex singulis Missionum epliemeridibus notum est enim omnibus nobis, quanta in miseria et summa paupertate versentur inter Orien­tales ecclesias praecipue illae, quae voci Summi in terris Christi Vicarii vocanti aurem obtemperantem praebentes, ad unitatem Ecclesiae redierunt. Diversis harum ecclesiaruin indigentiis Sanctissimus Dominus Noster utpote omnibus exspoliatus solus succurrere non valet. Velint ergo animarum Curatores et lianc rom cum fidelibus suis sufl'ulciendarn suscipere, et sic aliquid ad implendum istud Balvatoris votum : „fiat unum ovile et unus pastor" pro posse conferre. Stipem, quae pro dicto hoc pio fine usque initium mensis Junii anni affuturi collecta et Ordinariatui meo submissa erit, ad locum suum destinatum dirigi curabo. Epistola haec sit sonat: „Excellentissime ac Reverendissime Domine! Ea est Sanctissimi Domini Nostri Leonis XIII. inexplebilis erga errantes et perituras oves charitas et sollicitudo, ut assi­duo urgeatur desiderio opus illud perficiendi, quod Ipse jam aliquot annos in bonum Ecclesiarum praesertim Orientis fűit aggressus, et sedulo etiam per me alias pommen­davit. Neque mirum, Principem Pastorum, ab ipso Domino Piscatorem hominüm nun­cupatuni, in animabus hominum captandis assidue incumbere, atque Successores Apostolo­rum, Episcopos nempe, sibi in hoc perficiendo adjutores adsciscere. Itaque hoc item anno Ipse committere mihi dignatus est, ut Episcopos Regni Hungáriáé iterum compellarem ad fideles suae curae concreditos exhortatione valida excitandos et fovendos, quo Orientalium praesertim Ecclesiarum spiritualibus necessitatibus, collata stipe, liberaliter providere sit dátum. Hos inter Coptorum natio, quae regiones Aegypti longe lateque incolit, Peatissimo Patri potissimum cordi est, erga quam in praesenti momonto oculos et studia convertere non cessat. Ibi enim messis quidem multa, operarii autem pauci, cum nempe magnus sit numerus eorum, qui catholicae fidei semina ultro in corde susciperent, modo iis sollicitae agricolarum curae praesto essent. Cui quidem incoepto jam Sanctitas Sua manum admovit, dum mirabili ausu et ingentibus expensis a fundamentis exstructa Pontificis Seminarii fabrica in ea plaga caput erigit. At alumnis inibi instituendis subsidia omnigena sunt com­paranda, idque Summus Pontifex sub bostili adhuc dominatione constitutus, nisi fidelium populoruin fuerit ope sutfultus perficere non valet. Quare mandatis Eius obtemperans eni­xius ipse Excellentiam Tuain obtestor, ut fideles Tuae curae commissos hortari non desinas, quatenus pro majori Dei glória, pro Ecclesiae catholicae incremento, et salute aeterna fra­trum nostrorum submittant adjumenta. Quam vero pecuniae summám Excellentia Tua colle­gerit, eam. juxta Summi Pontificis placitiun, ad me transmittere faveas, sicut ipsémét rece­ptam ad Suos pedes deponam. Jam vero Xatalis Domini Nostri Jesu Christi cum reli­giosa Solemnitas irnmineat, et novus jam annus properet, sine me fausta omnia Excellentiae Tuae Reverendissiuiae ominari, et a bonorum omnium Largitore Deo effusis precibus expo­LITT. CIBC. 1898. 33

Next

/
Thumbnails
Contents