Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898

Index

— 123 — / XXVIII. Quum proxirae jani instet anniversarium quin(|uagesirnum diei 2-dae Decembris, qua Sua Majestas FRANCISCUS JOSEPHUS 1 Rex noster Apostolicus, qui est Augustissimus Austriae Imperátor, suscepit regni gubernacula: aequum sane iustumque est. ut pro hoc eximio divinae bonitatis munere gratias quam maximas Deo Omnipotenti agamus. novas­que pro Sua Majestate dilectissimo Rege Nostro Apostolico, et charissima patria, gra­tias et benedictiones a Divina Majestate fervidis precibus efflagitemus. Quapropter praesen­tibus dispono, ut futuri mensis Decembris die 2-da, in Ecclesia metropolitana, omni­busque parochialibus Ecclesiis Missa cum Hymno Ambrosiano „Te Deum" — praevie eatenus praemonito ex ambone íideli populo — ea intentione celebretur, ut piis pre­cum nostrarum suffragiis Regi nostro vitám adhuc prolixam, impérium securum, domum tutam, exercitum inexpugnabilem, subditos probos, orbem quietum, et omnia quaecunque Suae Majestatis Sacratissimae vota sunt, et nostra, a Deo onmium bonorum Largitore impetremus. Sumi autem poterit Missa Votiva pro gratiarum actione cum collecta pro Rege. Quia vero dies 2-da Decembris anni currentis in feriam sextam abstinentia et jejunio consecratam incidit, ideo Sanctissimus Dominus noster LEO Papa XIII. ad augendam dictae diei solemnitatem pro universa Austro-Hungarica ditione eadem die dispensationem in abstinentiae et jejunii lege clementissime concedere dignatus est. pro­ut e sequentibus Excellentissimi ac Reverendissimi Domini Nuntii Apostoliéi Viennensis litteris die 28-va Oct. a. c. Nro 2124 ad me datis apparet. „Excellentissime ac Reverendissime Domine! Auspicatissima adventanda die quin­quagesiini anni, ex quo primum Maiestatis Suae Apostolicae impérium in gentem Aust.ro­Hungaricam initium cepit. muneris mei esse duxi Beatissimo Patri laetitiam atque gaudium patefacere, quo, occasione hac faustissima, populus universus, Imperátori ac Regi magnanimo subiectus, effertur. Quam rem augustus Pontifex grato animo excepit, cum ex mutuo, quo obstringuntur, affectu, Princeps ac populus, reipublicae christianae pax ac faustitas proveniant. Verum, mente revolvens Sanctitas Sua diem illám anniver­sariam in feriam sextam Adventus incidere, qua tideles catholici abstinentia ac ieiunio tenentur, ut voluntatem suam erga Principem et populum magis atque magis manife­staret, benigne dignata est a praedicta abstinentia et ieiunio, memorata die, dispensa­tionem concedere pro universa Austro-Hungarica ditione." „Quam concessionem, magna animi mei laetitia, Excellentiae Tuae significare festino, atque peculiaris observantiae meae sensus Tibi libenter ex animo protiteor Excel­lentiae Tuae — Vindobonae, die 28. Octobris 1898. — Hurnill. addictiss. Famulus f E. Archiepiscopus Sebastenus Nuntius Apostolicus." Velit Venerabilis Clerus Curatus de hac dispensatione Apostolica populum fide­lem ex ambone certiorem reddere. Dátum Coloczae. die 18-á Novembris, 1898. Nr. 4816. Anniversaria susceptorum per Suam Ma­jestatem ante 50 annos re­gni guberna­eulorum die Missa eum ,.Te Deum" cele­branda, et di­spensatio Apo­stolica ab ab­stinentia et je­junio pro uie­morata die an­nnntianda. LITT. CffiC. 1898. Georgius Archi-Episcopus. 29

Next

/
Thumbnails
Contents