Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898

Index

— 121 — possit ea pompa commode duci. indulgemus, ut, per interiorem ecclesiae ipsius ambi­tum, sacerdote cum clericis piae supplicationis causá circumeunte, Sodales, qui adstant, indulgentiis omnibus frui possint eidem supplicationi adnexis. XV. Privilégium Missae votivae sacratissimi Rosarii, Ordini Praedieatorum toties con­firmatum*), servari piacet, atque ita quidem, ut non solum Dominiciani sacerdotes, sed etiam Tertiarii a Poenitentia, quibus Magister generális potestatem fecerit Missali Ordi­nis legitime utendi, Missam votivam „Salve Radix Sanda" celebrare possint bis in hebdomada, ad uormain decretorum S. Rituum Oongregationis. Ceteris vero sacerdotibus in Sodalium album adscitis. ad altare Sodalitatis tan­tum Missae votivae celebrandae ius esto, quae in Missali romano pro diversitate tem­porum legitur, iisdem diebus ac supra et cum iisdem indulgentiis. Harum indulgentia­rum sodales etiam e populo participes finnt, si ei sacro adstiterint, culpisque rite expia­tis vei ipsa confessione vei animi dolore cum confitendi proposito, pias ad Deum fude­rint preces. XVI. Magistri generális curá et studio, absolutus atque accuratus, quamprimum fieri potest, conficiatur index Indulgentiarum omnium, quibus romani Pontiíices Sodalitatem sacratissimi Rosarii, ceterosque fideles illud pie recitantes cumularunt, a sacra Congre­gatione Indulgentiis et SS. Reliquiis praeposita expendendus et Apostolica auctoritate confirmandus. Quaecumque igitur in liac Apostolica Oonstitutione decreta, declarata, ac sancita sunt. ab omnibus ad quos pertinet servari volumus ac mandamus, nec ea notari, infringi et in controversiain vocari posse ex quavis, licet privilegiata causa, colore et nomine : sed plenarios et integros effectus suos habere. non obstantibus praemissis et, quatenus opus sit, Nostris et Oancellariae Apostolicae regulis, Urbani VIII aliisque apostolicis, etiam in provincialibus ac generalibus Oonciliis editis Oonstitutionibus, nec non qui­busvis etiam confirmatione apostolica vei quavis alia firmitate roboratis statutis, consue­tudinibus: quibus omnibus ad permissorum effectum specialiter et expresse derogamus et derogatum esse volumus, ceterisque in contrarium facientibus quibuscumque. Dátum Romae apud Sanctum Petrum anno incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo octavo, sexto nonas Octobris, Pontificatus Nostri anno vice­simo primo. — C. Card. ALOISI-MASELLA Pro-Dat. — A. Card. MAOCHI. — Visa De Curia I. De Aquila e Vicecomitibus. Loco f Hunibi. Reg. in Secret. Brevium. 1. Cugnonius. Coloczae, die 6-a Novembris, 1898. i őegyházmegyóniben több esperesi kerületi gyűlés foglalkozott ujabban is a népiskolai 4334 sz katekizmus és biblia kérdésével. Az ezen gyűlésekből elémbe terjesztett jegyzőkönyvek Az elemi isko­figyelmes elolvasása bennem is azon hő óhajt ébresztette fel, hogy a hitoktatás terén ország- la i kéídés™"^ *) Dec. S. 0. Bit., die 25. Jun. 1622; — Clemens X. Coelestium munerum, die 16. Febr. 1671; Innocentius XI. Nuper pro parte, die 31. Jul. 1679. eap. X, rm. 6 et 7 ; Pius IX in Smnma­rium Indulg., die 18. Sept. 1862, cap. VIII. nn. 1 et 2. 28 **

Next

/
Thumbnails
Contents