Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898

Index

— 119 — tutionem pai'tieeps üt indulgentiarum omnium ac privilegiorum, quae ab liac Apostolica Sede aliis per orbem sodalitatibus eiusdem nominis concessa sunt. Eadem ecclesiae adhaeret, in qua est instituta. Quamvis enim Sodalitatis privilegia homines spectent, tamen indulgentiae complures, eius sacellum vei altare adeuntibus concessae, uti etiam privilégium altaris, loco adhaerent, ideoque sine speciali A|)ostolico indulto neque avelli possunt neque transferri. Quoties igitur Sodalitas. quavis de causa. in aliam ecclesiam cleduci oontigerit, ad id novae litterae a Magistro generáli expetantur. Si autem, destru­cta ecclesia, nova ibidem aut in vicinia aedificetur eodem titulo, ad hanc, quum idem esse censeatur locus, privilegia omnia atque indulgentiae transeunt, nullá requisita novae sodalitatis institutione. — Sicubi vero, post institutam canonice in aliqua ecclesia Sodá­litatem, Conventus cura ecclesia Praedicatorum fuerit exstructus, ad ecclesiam eius Con­ventus Sodalitas ipsa, prout de iure, transferatur. Quod si. peculiari aliquo in casu, de hac lege remittendum videatur, facultas esto Magistro generáli Ordinis pro sua aequi­tate et prudentia opportune providendi; integro tamen sui Ordinis iure. VII. Ad ea, quae supra decreta sunt, quaeque naturam ipsam et constitutionem Soda­litatis attingunt, quaedam accedere poterunt, quae ad bonum societatis régimén conferre videantur. Integrurn est enim sodalibus statuta sibi condere, sive quibus tota regatur societas, sive quibus aliqui ad peculiaria quaedam christianae pietatis officia, collatá etiam pecuniá, si placuerit, saccis assumptis vei secus, excitentur. Oeterum quaevis horum varietas non obest quominus indulgentiae possint acquiri a sodalibus, dummodo ea praestent, quae iis lucrandis ab Apostoliea Sede praecepta sunt. Addita tamen huius­modi statuta episcopo ilioecesano probentur, eiusque moderationi maneant obnoxia; quod Constitutione Clementis VIII Qmecumque sancitum est. VIII. Kectorem electio, qui nempe Sodalitatis membra in piám societatern recipiant, eorum rosariis benedicant, omnibus denique fungantur muneribus praecipuis, ad Magi­strum generalem vei eius Vicarium, uti antea, spectet; de consensu tamen Ordinarii loci, pro ecclesiis clero saeculari concreditis. Quo autem Sodalitati conservandae rnelius prospiciatur, Magistri generales ei rectorem praeflciant sacerdotem aliquem, in ecclesia, ubi est instituenda Sodalitas, certo munere fungentem vei certo fruentem beneficio, illiusque in hoc sive beneficio sive mu­nere in posteruni successores. Si. qualibet ex causa, desint: Episcopis, uti iam est ab hac Apostolica Sede sancitum *), facultas esto ad id muneris deputandi parochos pro tempore. IX. Quum haud raro peropportunum, quin etiam necessarium videatur, ut sacerdos alius legitimi rectoris loco nomina inscribat, coronis benedicat aliaque praestet, quae ad ipsius rectoris ofíicium pertinent, Ordinis Magister rectori facultatem tribuat suble­gandi, non generatim quidem,sed in singulis casibus, alium idoneum sacerdotem, qui eius vices gerat, quoties iusta de causa id opportunum iudicaverit. *) S. C. Indulg., die 8 ían. 1861. 28*

Next

/
Thumbnails
Contents