Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898

Index

— 117 ­XXVII LEO EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM BEI MEMÓRIÁM. Ubi primum, arcano divinae providentiae consilio, ad supremam Petri Oathedram fui­mus evecti. oblato conspeetu ingrnentium in dies malorum, Apostoliéi muneris esse duximus expediendae salutis agitare consilia ac studere, quibus rnaxirne módis Ecclesiae tutelae et catholicae fidei incolumitati prospici posset. — Inter haec ad magnam Dei Matrem eamdemque reparandi humani generis consortem ultro animus convolavit, ad quam trepidis in rebus confugere catholicis hominibus praecipuum semper ac solemne fűit. Ouius íidei quam tuto sese crediderint, praeclara testantur ab ipsa collata benefi­cia. inter quae plura constat íüisse impetrata per probatissimam illám precandi formu­lám titulo Bosarii ab eadem invectam et Dominici Patris ministerio promulgatarn. — Solemnes autem lionores eo ritu Virgini habendos summi Pontitices decessores Nostri baud semel decrevere. Quorum Nos etiam aemulati studia, de Rosarii Marialis dignitate ac virtute satis egimus copiose, Encyclicis Litteris pluries datis, vei inde a kalendis Septembribus anni MDOOCLXXXIII. cohortantes fídeles, ut, sive publice sive suis in domibus, saluberrimum hoc pietatis officium augustissimae Matri persolverent et Maria­nis ab eo titulo Sodalitatibus sese aggregarent. P]a vero omnia nuperrime, datis litteris die Septembris huius anni, veluti in unum collecta, paucis memoravimus: simulque consilium Nostrum patefecimus edendae Constitutionis de iuribus, privilegiis, indulgen­tiis. quibus gaudent, qui piae isti Sodalitati dederint nomina. Nunc vero ut rem absol­vamus, votis obsecundantes Magistri generális Ordinis Praedicatorum. Oonstitutionem ipsam edimus, qua leges de huiusmödi Sodalitate latas. itemque beneficia recensentes a summis Poiitiíicibus eidem concessa, modum decernimus quo in perpetuum salutifera haec institutio regatur. I. Sacratissimi Rosarii Sodalitas in eum finem est instituta, ut rnultos fraterna caritate coniunctos per piissimam illám precandi formulám, unde ipsa consociatio nomen mutuatur, ad beatae Yirginis laudationem et eiusdem patrocinium unanimi oratione iinpe­trandum alliciat. Quapropter, nullo quaesito lucro aut impetrata pecunia, cuiusvis condi­tionis excipit homines, eosque per solam Rosarii Marialis recitationem mutuo devin'cit. Quo íit, ut pauca singuli ad communem thesaurum conferentes multa inde recipiant. Actu igitur vei habitu dum ex instituto Sodalitii suum quisque pensum recitandi Rosa­rii persolvit. sodales omnes eiusdem societatis mentis intentione complectitur, qui idem caritatis officium ipsi multiplicatum reddunt. II. Sodalium Dominicanorum Ordo, qui, vei inde ab sui initio beatae Yirginis cultui maximé addictus, instituendae ac provehendae Sodalitatis a Sacratissimo Rosario auctor fűit, omnia, quae hoc genus religionis pertinent, veluti haereditario iure sibi vindicat. LITT. CIRC. 1898. 28 Nr. 4805. De legibus, ju­ribus, ae privi­legiis sodalita­tis a ss. Ro­sario.

Next

/
Thumbnails
Contents