Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898

Index

ptibili nutrimento, nec voluptatibus hujus vitae: panem Dei volo, qui est caro Jesu Christi, qui est ex genere Davidis; et potum volo sanguinem ejus, qui est charitas incorruptibilis." u) S. Irenaeus autem seribit: „Panis percipiens invocationem Dei jain non eommunis panis est, sed Eucharistia . . . quod est corpus et sanguis Christi." K >) Perpulehra sunt etiam verba S. Hilarii Pictaviensis dicentis: „De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus; nunc enim et ipsius Domini professione et fide nostra vere caro est. et vere sanguis est: et haec accepta atque hausta id efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit." , c) Iteni S. Petri Chrysologi: „Ipse dixit: Ego sum panis, qui de coelo descendi; — ipse est panis, qui satus in Virgine, fermentatus in carne, in passione consectus, in fornace coctus sepulchri, in ecclesiis conditus, illatus altari l>us coelestem cibum quotidie lidelibus subministrat." r') Directe vero quasi futurorum haereti­corum errorera eonfutat. S. Joannes Damascenus, dum ita seribit: „Nec vero panis et vinura corporis Christi figura sunt, absit enim hoc; verum ipsummet Domini Corpus divinitate atfectum, quippe, cum Dominus ipse dixerit: Hoc est, — non corporis signum, sed corpus, — nec sanguinis signum, sed — sanguis." 1 8) Ex luculentissimo autem hocce de reali Jesu Christi in SS. Sacramento praesentia dogmate ineluctabili necessitate consequitur Corpori Christi eucharistico eundem latriae. seu supremae adorationis et venerationis cultum tam internum, quam externum tribuendum esse. qui Ejusdem humanitati in his terris visibiliter quondam commoranti ob hypostaticam cum divinitate unionem omnino debebatur. hodieque in coelo degenti debetur. Nam — ut pulchre S. Leo M. monet — „Licet Christus in Patris sit dextera constitutus, in eadem tamen carne, quam sumpsit ex Virgine, sacramenturn propitiationis exsequitur." 1 9) Jure merito igitur Concilium Tridentinum anathema dicit illi, qui „dixerit in Sancto Euchari­stiae Sacramento Christum unigenitum Dei Filium non esse cultu latriae etiam externo adorandum, atque ideo nec festiva aliqua peculiari celebritate venerandum, neque in pro­cessionibus secundum laudabilem et universalem Ecclesiae sanctae ritum et consvetudinem solemniter circumgestandum. vei non publice. ut adoretur, populo proponendum, et ejus adoratores esse idololatras." 2 0) Haec utiijue firmiter credimus et pro fide nostra mori parati sumus. Sed an fidei huic etiam opera nostra et vita nostra perfecte semper respondeant ? An non et nobis Chri­stus in Eucharistia latens idem merito objicere posset, quod Deus olim Antiqui Foederis Sacerdotibus his prophetae verbis objecerat: „Filius honorat patrem et servus dominum suum: si ergo Páter ego sum, ubi est honor meus'? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?" 2 1) An forte, quia Christus Dominus in Sanctissimo Eucharistiae Sacramento divi­nam Majestatem suam, et speciosam humanae naturae suae formám abseondit et omni gló­ria sua exutus in hurnili panis figura latét, ideo minus glorificandus erit? Aut. quia tam familiariter nobiscum agere dignatur, ut se nobis in cibum praebeat et nos diu noctuque in divinum conspectum suum admittat, ideo minorem ei laudem tribuemus? Vei quia in hoc amoris Sacramento a multis contemnitur et nostri causa tani horrendas injurias patienter tolerat, ideo Ulum minus amabimus, negligentius honorabimus? Absit hoc a nobis praeser­tim sacerdotibus, qui Ei multo pluribus et majoribus obsequii et gratitudinis titulis obstricti u) S. Ignat. Epist. ad Rom. n. 8. — 1 5) S. íren. Lib. V. Adversus haereses. — 1 6) S. Hila­rius, De Trinit. 1. 8. — ") S. Petr. Chrysol. Serm. 67. in Orat. Domin. — 1 8) S. Joann. Damase. De fide ortliod. lib. IV. c. 14. — , !>) S. Leo M. Epist. 40. ad Anatolium Constantinop. c. 2. — 2 0) Conc. Trid. sess. 13. Can. 6. — 2 1) Malach. 1, 6.

Next

/
Thumbnails
Contents