Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
= 74 — vadam: si enim non abiero Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos'). Haec enim affirmaus, causam discessus sui reditusque ad Patrem eam potissimum attulit, utilitatem ipsis alumnis suis profeeto aecessuram ab adventu Spiritus Sancti: quem quidem una monstravit, a se aeque mitti atque adeo proeedere sicut a Patre, euuidemque fore qui opus a semetipso in mortali vita exactum, deprecator, consolator, praeceptor, absolveret. Multiplici nempe virtuti huiusce Spiritus, qui in proereatione mundi ornavit coelos 2) et replevit orbem terrarum s), in eiusdem redemptione perfectio operis erat providentissime reservata. — lamvero Christi Servatoris, qui princeps pastorum est et episcopus animarum nostrarum, exempla Nos imitari. ipso opitulante, continenter studuimus: religiose insistentes idem ipsius munus, Apostolis creditum in primisque Petro, cuius etiam dignitas in indigno haerede non deficit 4). Hoc adducti consilio, quaecumque in perfunctione iam diuturna summi pontificatus aggressi sumus istandoque persequimur, ea conspirare voluimus ad duo praecipue. Primum, ad rationem vitae christianae in societate civili et domestica, in principibus et in populis instaurandam; propterea quod nequaquam nisi a Christo vera in omnes profinat vita. Tum ad eorum fovendam reconciliationem qui ab Eeelesia catholica vei fide vei obsequio dissident; quum haec eiusdem Christi certissima sit voluntas, ut ii omnes in unico Ovili suo sub Pastore nno censeantur. Nunc autem, quum humani exitus adventantem diem conspicimus, omnino promovemur animo ut Apostolatus Nostri operám, qualemcumque adhuc deduximus, Spiritui Sancto. qui ainor viviíicans est, ad maturitatein fecunditatemque commendemus. Propositum Nostrum quo melius uberiusque eveniat, deliberatum habemus alloqui vos per sollemnia proxima sacrae Pentecostes de praesentia et virtute mirifica eiusdem Spiritus; quantopere nimirum et in tota Eeelesia et in singulorum animis ipse agat efficiatque praeclará copia charismatum supernorum. Inde fiat, quod vehementer optamus, ut fides exeitetur vigeatque in animis de mysterio Trinitatis augustae, ac praesertim pietas augeatur et caleat erga divinum Spiritum, cui plurimum omnes acceptum referre debent quotquot vias veritatis et iustitiae sectantur: nam. quemadmodum Pasilius praedicavit, Dispensationes circa Jwminem, quae factae sunt a magnó Deo et Servatore nostro Iesu Christo iuocta bonitatem Vei, quis veget per Spiritus gratiam esse adimpletas f )) ? Antequam rem aggredimur institutam, nonnulla de Triadis sacrosanctae mysterio piacet atque utile erit attingere. Hoc namque substantia novi testamenti a sacris doctoribus appellatur, mysterium videlicet unuin omnium maximum, quippe omnium veluti fons et caput; cuius cognoscendi contemplandique causá, in caelo angeli. in terris homines procreati sunt, quod, in testamento veteri adumbratum, ut manifestius doceret, ab angelis ad homines Deus ipse descendit: Deurn nemo vidit unquam : Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit 6). Quisquis igitur de Trinitate seribit aut dicit, illud ob ocnlos teneat oportet quod prudenter monet Angelicus: Quum de Trinitate loquimur cum cauteJa et modestia est agendum, quia ut Augustinus dicit, nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur 7). Periculum autem ex eo fit, ne in fide aut in cultu vei divinae inter se Personae confundantur vei unica in ipsis natura separetur; nam, füles catholica haec est, ut unum Deurn in Trinitate et Trinitatem in unitate vencremur. Quare Innocentius XII., decessor noster, sollemnia quaedam lionori Patris }>ropria postulantibus omnino negavit. Quod si singula Incarnati Verbi mysteria certis diebus festis celebranr) Ioaim. XVI, 7. — 2) lob. XXVI, 18. — 3) Sap. I, 7. — 4) S. Leo M. ser. II. in anniv. ass. sitae. — 5) De Spiritu Sancto e. XVI. n. 39. — 6) Ioann. I, 18. — 7) Summ, th. 1-a, q. XXXI, a. 2. — De Trin. I. 1, c. 3.