Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
quoddam temperamentum ex utroque, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, nec nimia benignitate solvantur." 2 G) Nullus dubito, Venerabiles Fratres Filiique in Christo dilectissimi, quin ex hucusque dictis Vobis de animarum zeli excellentia, necessitate, utilitate, necessariisque — quibus praeditus esse debet — proprietatibus abunde et intimé persuasum sit. Si adhuc siugulos exercendi hujus sancti zeli campos modosque Vobis accuratius delineare vellem; nimis prolixa haec mea epistola. foret. Ideo breviter tantum ex intimis tamen praeeordiis Vos admonitos esse volo, ut obvia sanctissimi munerrs Vestri officia, puta: divinorum mysteriorum celebrationem, sacramentorum administrationeni. verbi divini annuntiationem, parvulorum et rndium catechizationem, nupturientium aliorumve adultorum —dum oecasio semet offert, institutionem, aegrorum et agonizantium visitationem, moestorum consolationem, pauperum sublevationem, dissidentium reconciliationem. peccantium reprehensionem, poenitentium in saero tribuali exauditionem, privatam et publicam pro plebe Vobis commissa orationem, pastoralem vigilantiam, verbo cunctas boni pastoris partes — nune praesertim salutari sacri quadragesimalis jejunii tempore -— majori quam antea fervore, pietate et cliligentia , obeatis, bene gnari vobis conantibus, laborantibus quodve in vobis est facientibus adjutricem Dei gratiam foecundanternque Ejus benedictionem minimé defuturam. Imprimis vero Vos per viscera misericordiae Jesu Christi oro atque obtestor, ut validissima animarum sanctificandarum medio. sancta nempe vitae Vestrae conversatione fidelissime utamini, memores gravium simul ac consolatione plenorum S. Pauli Apostoli verborum ad charissimos discipulos suos scriptorum. ..In omnibus" — sic ad Titum — .,teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum. irreprehensibile, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens rnalum dicere de nobis." 2 7) Ad Timotheum autem: „Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in üde. in castitate . . . . attende lectioni, exhortationi, doctrinae. Noli negligere gratiam, quae in te est. quae data est tibi .... cum impositione manuum presbyterii .... Attende tibi et doctrinae, insta illis. Hoc enim faciens et teipsum salvum í'acies et eos, qui te audiunt." 2 8) Quo zelosiores igitur nosmet in procuranda aliorum salute exhibuerimus, eo certiorem propriam nostram salutem aeternam reddemus. Sed et in his terris jam dulcissimo bonae conscientiae testimonio beati erimus. „Quid enim." — ut quidam ait — „tam egregium, quam fecisse felieem !" 2! )) Quod vero ad dispensationem in jejunii et abstinentiae lege attinet, — usquedum S. Sedes Apostolica aliter non disposuerit, — ea omnia, quae hoc respecto anno praeterito festő Circumcisionis Domini in circularibus ineis litteris Nro 1 editis declaraveram, deinceps quoque in vigore manebunt. Gratia Domini Nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis, fratres. Amen. Dátum Budapestini die Conversionis S. Pauli Apostoli, anno reparatae salutis 1897. Georgius A rehiepiscopus. 2t í) Reg. Past. p. II. c. 6. — Varior. c. 11. 2 7) Tit. 2, 7. — 2 S) 1. Tim. 4, 12—16. Cassiod. lib. IIL