Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

— 30 — '„Ornnium divinorum divinissimum est Dei cooperatorem (in conversione animarum) fieri divinanique in se operationem palam cunctis ostendere." 8) Incitet autem nos ad sublime liocce officium quam íidelissime exsequendum certa illa scientia: nullum nos Deo gratius obsequium praestare posse, quam, si animarum lucrum facere studuerimus. „Cum multa sint opera" — inquit S. Laurentius Justiniani — „quibus delectatur Deus, praecipue tamen in iis quae honorem suum et lucra eoncernunt animarum Honorare quippe Deum congruentius non potes, quam in hominis anima, quae divinam in se gestat imaginem. — Deo nec addere neo detrahere snfficis. Reliquit in lioc saeculo similitudinem sui, videlicet hominem, quatenus quod íIIi honoris impendere volumus, in ejus exhibeamus imagine .... erigendo illum de lacu miseriae et de luto faecis." < JJ Unde S. Gregorius Magnus zelum animarum certissimum amoris Dei signum esse deciarat, dum ad supracitata Christi Domini verba: „Si diligis me, pasce öves meas," sequentia observat: „Si ergo dilectionis est testimonium cura pastionis, quisquis virtutibus pollens gregern Dei pascere remiit, Pastorem summum convincitur non amare." 1 0) Ad salutiferum hunc zelum quo majori fervore exercendum impellat nos etiam veri­tatis illius consideratio, quod status noster sacerdotalis ad hoc praecipue munus exsequen­dum institus sit. „Sacerdotibus". — ait S. Prosper — „proprie animarum curandarum sol­licitudo commissa est." n) Petrus Blesensis autem ita animarum pastores exhortatur: „Oaeteri clivites sunt in latibulis suis, sicut leaena in fovea, ericius in antro, leo in spelunca; tu te omnibus exhibe, cogitans te omnium servum, nec tibi, sed cunctis genitum te vivere credas, dátum indoctis doctorem, consolatorem pauperum, solatium oppressorum, patrem orphanorum, defensorem viduarum et omnibus debitorem." 1 2)Ad idein invitet nos porro spes grandium praemiorum, quae zelosos animarum pastores tara in hac vita, quam in aeternitate manent. Nam — ut idem Petrus Bles. affirmat — „Praelatus tot coronas sibi multiplicat quot Deo animas lucri­facit Nec utilitates tuas procurabis officacius, quam si comraoditati et saluti fraternae t-ua diligentia impendatur." 1 ;> ,j Si quem vero spes horum praemiorum ad animarum curam zelose obeundam minus alliceret; consideret saltem horrendum responsionis onus, quod ei per susceptum sacerdotiurn suapte incurabit, necnon gravissimas poenas, quibus pastores anima­rum in munere suo negligentes obnoxii finnt. Dicente enimS. Prospero: „lile, cui dispensatio verbi commissa est, etiamsi sancte vivát, et tamen perdite viventes arguere aut erubescat aut metuat. cum omnibus, qui eo tacente perierunt, perit: et quid ei proderit non puniri suo, qui puniendus est alieno peccato?" 1 4) „Vide" — inquit jani saepius citatus Petrus Blesensis — „vide quot animas de ore leonis, et de faucibus inferni ejeceris, quantum lucri de talento tibi com­raisso opere, verbo etexeraplo retuleris .... ad liaec factus es ex tua professione obnoxius ; et haec orania a te exactissime requirentur." 1 5) Testante hoc ipso Doraino per prophetam dicentera: „Spaculatorem dedi te domui Israel: si non fueris locutus, ut se custodiat im­pius a via sua mala, ille in iniquitate sua raorietur, sangvinem autem ejus de manu tua requiram." 1 G) * In quo quidem gravissimo et maximé arduo salvandarum animarum negotio neque tunc aniraum despondeamus, si nullum aut perexiguum labores nostri fructum ferre videan­tur; nam dummodo nos quod in nobis est facere non negligamus, labor noster nequaquam 8) De coelest, hier. e. 5. — 9) De compl. Christ. perf. — l 0) Reg. Past. p. 1, c. 5. — n) De vit, eontempl. 1. II. c. 2. — 1 2) De instit. Episc. e. 4. — 1 3) Epist. 132. ad abbat. S. Launomori. — u) De vita eontempl. 1. I. c. 20. — »*) Epist. 16. — 1 G) Ezeeli. 3, 17, 18.

Next

/
Thumbnails
Contents