Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

— 22 — colluvies, ampliore ac praesentiore remedio opus esse videbatur. Quod quidem remedium opportune primus adhibuit Paulus IV decessor Noster, videlicet elencho proposito scripto­rum et librorum, a quorum usu cavere íideles oporteret. Non ita multo post Tridentinae Synodi Patres gliscentem scribendi legendiquo licentiam novo consilio coercendam cura­verunt. Eorum quippe voluntate iussuque lecti ad id praesules et theologi non solum augendo perpoliendoque Indici. quem Paulus IV ediderat, dedere operám, sed Regulás etiam conscri­psere, in editione, lectione, usuque librorum servandas: quibus Regulis Pius IV apostolicae auctoritatis robur adiecit. Verum salutis publicae ratio, quae Regulás Tridentinas initio genuerat, novari ali­quid in eis, labentibus aetatibus, eadem iussit. Quamobrem romani Pontifíces noniinatim­que Olemens VIII, Alexander VII, Benedictus XIV. gnari temporum et memores prudentiae, plura decrevere, quae ad eas explicanclas atque accomodandas tempori valuerunt. Quae res praeclare coníirmant, praecipuas romanorum Pontifioum curas in eo fuisse perpetuo positas. ut opinionum errores morumque corruptelam, geminam hanc civitatum labem ac ruinarn, pravis libris gigni ac disseminari solitam, a civili hominum societate defenderent. Neque fructus fefellit operám, quam diu in rebus publicis administrandis rationi imperandi ac proliibendi lex aeterna praefuit, rectoresque civitatum cum potestate sacra in uíiuiri consensere. Quae postea consecuta sünt, nemo nescit. Videlicet cum adiuncta rerum atque liomi­num sensini mutavisset dies, fecit id Ecclesia pruclenter more suo, quod, perspecta natura temporum. magis expedire atque utile esse hominum saluti videretur. Plures Regularum Indicis praescriptiones, quae excidisse opportunitate pristina videbantur, vei decreto ipsa sustulit, vei more usuque alicubi invalescente antiquari benigne simul ac provide sivit. Recentiore memória, datis ad Archiepiscopos Episcoposque e principatu pontificio litteris, Pius IX Regulám X magna ex parte mitigavit. Praeterea, propinquo iani Concilio magnó Vaticano, doctis viris, ad argumenta paranda delectis, id negotium dedit, ut expenderent atque aestimarent Regulás Indicis universas, iudiciumque ferrent, quicl de iis facto opus esset. Ilii commutandas, consentientibus sententiis, iudicavere. Idein se et sentire et petere a Concilio plurimi ex Patribus aperte proíitebantur. Episcoporuni Galliae extant liac de re litterae, quarum sententia est, necesse esse et sine cunctatione faciendum, ut illae Regnlae et universa res Indicis novo prorsus modo nostrcie aetati melius attempcrato et observatu faciliori instaurarentur. Idem eo tempore iudicium fűit Episcoporuni Germaniae, pláne petentium, ut Regulae Indicis . . . recenti revisioni et redactioni submittantur. Quibus Episcopi concinunt ex Italia aliisque e regionibus complures. Qui quidem omnes, si temporum, si institutorum civilium, si morum popularium habeatur ratio, sane aequa postulant et cum materna Ecclesiae sanctae caritate convenien­tia. Etenim in tani celeri ingeniorum cursu, nullus est scientiarum campus, in quo non lit­terae licentius excur^ant: inde pestilentissimorum librorum quotidiana culluvies. Quod verő gravius est, in tani grandi malo 11011 modo connivent, sed magnam licentiam dant leges publi­cae. üinc ex una parte, suspensi religione animi plurimorum: ex altéra, quidlibet legendi impunita copia. Hisce igitur incominodis medendum rati, duo facienda duximus, ex quibus norma agendi in hoc genere certa et perspicua omnibus suppetat. Videlicet librorum improbatae lectionis diligentissime recognosci Indicem; subinde, maturum cum fuerit, ita recognitum vulgari iussimus. Praeterea ad ipsas Regulás mentem adiecimus, easque decrevimus, inco-

Next

/
Thumbnails
Contents