Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
Nr. 716. Symbolae pro Papa bis quotannis publiee colligendae. — 20 — VENERABILES FRATRES, FILIIQUE DILECTISSIMI! -N^eminem Vestrum certe latét Summum Pontiíicem per violentam temporalis dominii occupationem sub liostili dominatione constitutum materialibus illis subsidiis magna ex parte destitui, quibus Ecclesiae necessitatibus efficaciter occurrere valeat. Accedit porro, quod ipsis necessitatibus continuum incrementnm capientibus, fidelium oblationes ob diversa temporum locorumque adjnncta indies diminutum pergant. Hisce de eausis et attento praesertim pio cónamine, quó Sanctissimus Dominus Noster Leo PP. XIII. salutiferum atque vere Apostolicum opus, Ecclesias nempe dissidentes ad nnitatem catholicam reducendi Deo adspirante agressus est: Idem Sanctissimus Dominus Noster per Nuntium Suum Apostolicum Yindobonae residentem cunctos etiam Regni Hungáriáé Praesules Suo Augusto Nomine ferventissime excitandos curavit, ut ipsi clerum suum et per clerum Ohristifideles de istis necessitatibus instruere velint et eorum filialem pietatem ac charitatem magis magiscjue inflamment ad supremo Ecclesiae Pastori et Patri amantissimo multiplicatis largitionibus subveniendum. Ut verő ipsum opus utiliorem modum et ordinem nanciscatur, Beatissimo Patri maximé oj^portunum et fmi respondens visum est, ut in omnibus clioecesibus duo de solemnioribus anni festis statuantur ad stipem in singulis ecclesiis colligendam. Altissimohuic et justissiino omnino Sanctissimi Domini Nostri desiderio ex mea etiam parte maxima quá possum alacritate satisfacturus: impensissime Vos Venerabiles Fratres Filiique Dilectissimi et per Vos populum curae Vestrae pastorali commissum in Domino hortor et admoneo, ut gravibus Oapitis Ecclesiae et Vicarii Christi indigentiis stipe pro charitate, pietate viribusque Vestris quain largissime tribuendfi succurratis, bene gnari agi hic de summi momenti negotio, quocum libertás et independentia Summi Pontificis arctissime connexa est. Dies autem festos, quibus — populo eatenus praevie admonito — in quavis archidioecesis meae ecclesia parochiali — expositá hunc in finem publiee in loco patenti arculá — eleemosynae pro Summo Pontifice colligendae erunt: festum SS. Apostolorum Petri et Pauli, necnon festum Omnium Sanctorum constituo. Pecunias hisce occasionibus collectas Domini Parochi usque finem mensis Novembris cujusvis anni medio Dominorum Vicearchidiaconorum districtualium ad Officium meum dioecesanum transmittendas curabunt, interim vero in cassa ecclesiarum suarum sollicite custodient. Dátum Budapestini, die 11-a Februarii, 1897. Georgius Archi-Episcopus.