Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

— 133 — xxrx. LEO PP. XIII VENERABILIS FRÁTER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Abrogata, quae toto fere saeculo inoleverat, consuetudine, visurn tibi est in móres dioecesis tuae inducere ut pueri, antequam divino Eucharistiae epulo reficiantur, christia­niun Confirmationis sacramentum, almo inuncti chrismate, suscipiant. Quod utrum Nobis probetur signiíicari tibi desiderasti: piacúit autem de re tam praecipua, medio nemine ad te praescribere et qua simus mente aperire. Propositum igitur tuum laudamus cummaxime. Quae enim ratio istic aliisque in locis invaluerat, ea nec cum veteri congruebat constantique Ecclesiae instituto. nec cum fídelium utilitatibus. Insunt namque puerorum animis elementa cupidinum, quae, nisi matur­rime eradantur, invalescunt sensim, imperitos rerum pelliciunt atque in praeceps trahunt. Quamobrem opus habent íideles, vei a teneris, indui virtute ex alto. quam Sacramentum Con­tirmationis gignere natum est; in quo, ut probe notat i\.ngelicus Doctor, Spiritus Sanctus datur ad robur spirituális pugnae et promovetur homo spiritualiter in aetatem perfectam. Porro sic confírmati adolescentuli ad capienda praecepta molliores fiunt, suscipiendaeque postmodum Eucharistiae aptiores, atque ex suscepta uberiora capiunt emolumenta. Quare quae a te sapienter sunt constituta optamus ut fideliter perpetuoque serventur. üt autem de tuo studio, in commissi gregis utilitatibus procurandis. benevolentiae Nostrae testimonium habeas, Apostolicam benedictionem tibi. Venerabilis Fráter, universae­que dioecesi tuae amantissime in domino impertimus. Dátum Romae apud S. Petrum, die XXII Iulii,anno MDOCOXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo. LEO PP. XIII. Venarabili Fratri Ioanni Ludovico Episcopo Massiliensium, Mas­siliam. Budapestini, 20. Novembris, 1897. Feria IV die XVI Iunii 1897. In Cogne Generáli S. R, et U. Inq. habita coram Emis ac Rinis DD. Cardinalibus contra haereticam pravitatem Generalibus Inquibus, propositum fűit sequens dubium: In Constitutione S. M. Pii Papae IX. quae incipit Apostolicae Sedis, excommunica­tione Rom. Pontifici simpliciter reservata innodantur: communicantes cum excommunicato nominatim a Papa in crimine criminoso, ei scilicet impendendo auxilium vei favorem. Quaeritur utrum his verbis comprehendantur etiam excommunicati a Romanis Cognibus, saltem quando earum decretis accedit approbatio Summi Pontificis? Et omnibus diligenti examine perpensis, praehabitoque DD. Consultorum Yoto, iidem Emi ac Rmi DD. Carclinales respondendum mandarunt: Negatíve. Feria vero VI, die 18 eiusdem mensis et anni, in solita audientia r. p. d. Adsessori S. 0. impertita, facta de supradictis accurata relatione SSmo Dno N. Leoni PP. XIII, San­ctitas Sua resolutionem Emorum Patrum adprobavit et confirmavit. — I. Can. MANCINI, S. R. et Ü. Inqu. Not. Budapestini, 20, Novembris, 1897. LITT. CIRC. 1897. 34 Nr. 4985. Probatur mos impertiendi pueri sSacram. Confirmationis ante primam eommu­nionem. Nr. 4986. Cominunican­tes cum ex­communicato nominatim a S. R. Congre­gationibus, non innodan­tur excommu­nicatione.

Next

/
Thumbnails
Contents