Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
123 XXVII. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. OÖNSTITÜTIO APOSTOLICA DE UNITATE ORD1NIS FRATRUM MINORUM INSTAURANDA LEO EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETÜAM REI MEMÓRIÁM. Felicitate quadam nec sane fortuito factum putamus, ut Nobis olim, in episcopatu gerendo, ex omnibus Italiae provinciis una Francisci Assisiensis parens atque altrix Umbria contingeret. Assuevimus enim acrius et attentius de patre seraphico loeorum admonitu cogitare; cumque indicia eius permulta, ac velut impressa vestigia passim intueremur, quae non memóriám eius solum Nobis aíferebant, sed ipsum videbantur in conspectu Nostro ponere: cum Alverniae iuga semel atque iterum ascensu supera-vimus; cum ob oculos ea loca versarentur, ubi editus ac susceptus in lucem, ubi corporis exsolutus vinclis, unde ipso auctore tanta vis bonorum, tanta salus in omnes orientis atque obeuntis solis partes influxit, licuit profecto plenius ac melius cognoscere quanto viro quantum munus assignatum a Deo. Mire cepit Nos franciscana species atque forrna: quoniamque intimam franciscalium institutorum virtutem magnopere ad christianam vitae rationem videbamus conduxisse, neque eam esse huiusmodi ut consenescere vetustate possit, propterea in ipso episcopatu Perusino, ad christianam pietatem augendam tuendosque in multitudine móres probos Ordinem Tertium, quem Nosmetipsi viginti quinque iam annos profitemur, dedita opera restituere ac propagare studuimus. Eumdem animum in hoc apostoliéi muneris fastigium eamdemque voluntatem ex eo tempore susceptam attulimus. * >b eamque caussam cum non circumscripte. sed ubique gentium eum ipsum Ordinem florere in spem beneficiorum veterum cuperemus, praescripta legum quibus regeretur, quatenus opus esse visum est, temperavimus, ut quemvis e populo christiano invitaret atquealliceret effecta mollior et accoinmodatior temporibus disciplina. Expectationem desiderii ac spei Nostrae sat implevit exitus. Verumtamen Noster erga magnum Franciscum et erga res ab eo institutas singularis amor omnino quiddam adhuc postulabat; idque efficere Deo aspirante decrevimus. Animum videlicet studiumque Nostrum nunc convertit ad sese franciscanus Ordo princeps: nec snne facile reperiatur in quo evigilare enixius atque amantius curas cogitationesque Nostras oporteat. Insignis est enim et benevolentia studioque Sedis Apostolicae dignissima ea, quae Fratrum Minorum família nominatur beati Francisci frequens ac mansura soboles. Ei quidem parens suus, quas leges, quae praecepta vivendi ipse dedisset, ea omnia imperavit, ut religiosissime custodiret in perpetuitate consequentium tempornm: nec frustra imperavit. Vix enim societas hominum est ulla, quae tot virtuti rigidos custodes eduxerit, vei tot nomini christiano praecones, Christo martyres, caelo cives ediderit: aut in qua tantus virorum proventus, qui iis artibus, quibus qui excellunt praestare ceteris iudicantur, rem christianam remque ipsam civilem illustrarint, adiuverint. Horum quidem bonorum non est dubitandum maiorem et constantiorem futuram ubertatem fuisse si arctissimum coniunctionis concordiaeque vinculum, quale in prima Ordinis aetate viguit, perpetuo mansisset: quia virtus quanto est magis unit a, tanto es t fortior, et per separationem minuitur. 1 Quod optime viderat et caverat 1 S. Thom. 2, 2-ae quaest. XXXVII. a. 2. ad 3-um L1TT. CIRC. 1897. ' 09 Nr. 4478. Constitutio Apostoliea de unitate ordinis Fratrum Minorum instauranda.