Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

_ 4 — 1. PETIT A In primis omnes sacerdotes, anno uno perdurante, aut missarum celebrationes, juxta intentiones nostras, assumant, stipe pro ecclesia sancti Joachim adjudicata; aut eleemosynas nobis mittant missarum, quarum curam habebimus ut gratis pro ecclesia Sancti Joachim celebrentur. Insuper a singulis Christifidelibus tibi coramissis nihil aliucl petimus quam decem centesimorum oblationem; et hoc petimus ab omnibus unanimiter vi alterius nobilis inci­tamenti scilicet, ut ecclesia Sancti Joachim monumentum appareat perennis protestationis Orbis Catholici contra impiorum manifestationes Romae ac in Italia celebratas die vigesima praeteriti Septembris. Ad expetendum hunc finem non tantum omnes ex clero, sed etiam ferventiores catholicos instanter adprecamur ; huic operi insistant et sine dubio felicem exitum simul assequemur. Denique, sicut in aliis litteris expositum fűit, notum facimus his qui nobis mutuam pecuniam dare possent, quod, per sex annos sexta pars hujus pecuniae quotannis cum totius summae fructu relativo 4 °/ 0 certe restituetur; dicimus „certe" quia certiores facti sumus de auxiliis ad hoc destinandis quando, — et hoc inter dnos annos possibile esset, — conse­crata erit ecclesia Sancti Joachim. 2. PRIVILEGrIA ET OOMMODA Qnoniam autem ex obtentis beneficiis desiderium oritur gratias agendi, sequentia commoda utiliaqne oíferimus. 1. Singulis mensibus, missam unam pro vivis adjutoribns nostris, alteram pro defunctis eorum in ecclesia Sancti Joachim celebrabimus. 2. Sacerdotibus benefactoribus nostris, postea missarum eleemosynis indigentibus, quum soluta fuerint pro ecclesia Sancti Joachim omnia debita, omnes et integras eleemosy­nas missarum, quas semper eis studemus parare, mandabimus. 3. Oblatorum aut mutui creditorum nomina in libro aureo inscripta, primum sub oculis summi Pontificis deposita, deinceps, ad perpetuum ipsis honorem tribuendum, et ad quotidianas pro eis gratias insignes impetrandas, in trono eucharistico a gentibus erecto in perpetuum deponentur. 4. Omnibus qui ad nos, vei de proprio, vei de collectis non minus viginti libellarum transmittent, effigiem praeclaram elargiemur Summi Pontificis Leonis PP. XIII, cui si possibile est, adnexa erit Benedictio Papalis, juxta consuetam formám. 5. Hi vero qui mittent etiam collectarum libellarum non minus decem, grandem effigiem Sancti Joachim accipient statim ac summa ad nos perveniet. 6. Omnes qui pecuniam mutuam nobis committent non minorem centum quinqua­ginta libellarum francarum (150 francs) aut monetarum aequalium, praemium habebunt ex artifice romano productum. 7. Ounctis praecipuis oblatoribus a zelatoribus designatis numisma effigiem ex una parte Leonis PP. XIII, ex altéra frontem ecclesiae Sancti Joachim repraesentans assigna­bitur. 8. Directio generális omni studio curabit ut cujuscumque tituli oblatores Urbem petentes habere possint modico pretio, — verbi gratia: quinque libellis italicis quotidie, —

Next

/
Thumbnails
Contents