Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896
Index
55 XII. DEORETUM. Singulari quidem protectione et auxilio dignas semet exhibent mulieres illae, quae in piis religiosisque Institutis Deo se devovent ut in proximorum bonum longe lateque opera misericordiae exerceant nedűm directe, secl stipem etiam iisdem operibus sustentandis quaeritantes, atque egregiam eapropter humilitatis, patientiae, charitatis aliarumque virtutum laudem prae se ferentes. Cum tamen hoc coliigendarum eleemosynarum ministerium prae muliebri quaeritantium indole ac hodierna humanae societatis conditione periculis haud vacet nisi opportunis cautelis communiatur, Sacra Congregatio Episcoporum et Regularium nonnulis Episcopis petentibus, re diligenter et mature perpensa, haec quae sequuntur statuit ac decrevit. L In votorum simplicium Institutis opus quaeritandi eleemosynas alumnae 11011 aggrediantur nisi in spiritu fidei, quod stipem non sibi quaerant sed ipsi Ohristo Iesu, memores verborum eius : Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Praeterea Ordinarios locorum, etiamsi eorum territoria pertranseant, obsequio, reverentia et devotione prosequantur tamquam parentes et patronos, quos adeant cum fiducia pro consilio, auxilio ac praesidio in qualibet necessitate. II. Iisdem votorum simplicium Sororibus non liceat eleemosynas quaerere sive intra dioecesim in qua ipsae resident, sive extra sine licentia Ordinarii loci respectivae residentiae. III. Stipem quaesiturae extra dioecesim respectivae residentiae licentiam obtinere insuper debent ab Ordinario loci in quo eleemosynas quaeritare desiderant. IV. Nihil tamen impedit, quominus Superiorissae, nulla petita licentia. ad sublevandam domuum vei piorum Operum, quibus praesunt inopiam, possint eleemosynas undequaque sponte oblatas accepto habere, vei etiam per litteras impetrare ab honestis ac benevolis personis quibuscumque, usquedum a legitiino superiore rationabili ex causa non prohibeantur. V. Ordinarius loci, in quo extat domus Sororum quaeritare volentium, licentiam eis non concedat, 1° si ele vera domus vei pii operis necessitate sibi non constet; 2° si quaeritatio commode fíeri possit per alios ab ipsomet Ordinario designandos. Si autem necessitati occurri valeat per quaeritationem in loco, in quo sorores resident, vei infra propriam dioecesim, Ordinarius licentiam eisdem non impertiatur eleemosynas colligendi extra dioecesim. VI. Utraque licentia tradatnr gratis et in seriptis, in qua quilibet Ordinarius leges et conditiones imponere poterit, quas pro locorum, temporum et personarum adiunctis magis opportunas in Domino iudicaverit. Licentia vero Ordinarii piae Sororum domus contineat literas vei commissorias ad parochos aliasve prudentes personas pro Sororibus quaeritantibus intra dioecesim, vei commendatitias ad Ordinarios aliarum dioecesium pro Sororibus extra propriam dioecesim quaeritantibus. In literis commissoriis mandetur parochis aliisque probis personis, ut consiliis et meliori qua possunt opera praesto sint Sororibus, earum agendi rationem invigilent, et si quid in eis minus rectum resciverint, statim ipsi Ordinario referant. In commendatitiis exorentnr Ordinarii locorum ut in sua quisque dioecesi Sorores ad quaeritandum admissas protegat ac adiuvet ac si sibi subditas eas haberet. VII. Quisque loci Ordinarius Sorores ex aliena dioecesi advenientes ad eleemosynas colligendas non aclmittat, nisi prius eaedem licentiam proprii Ordinarii sibi exhibuerint. LITT. CIRC. 1896. 13 Nr. 1720. Decretuin de sororibus eleemosynas quaeritantibus.