Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

obsequia in mense Maii corde saltem contrito ac devote praestaverint vei pias preces fude­rint seu alios virtutis actus peregerint, indulgentiam tercentum dierum semel tantum in singulis diebus acquirendam, ac plenariam etiam indulgentiam in una eiusdem mensis die uniuscuiusque arbitrio eligenda, dummodo tamen ipsi Christifideles eadem die vere poeni­tentes confessi ac S. communione refecti fuerint et per aliquod temporis spatium iuxta mentem Sanctitatis Suae pie oraverint, benigne concessit et ex decreto S. Congrega­tionis Indulgentiarum diei 18. Iunii 1822 in perpetuum confirmavit absque ulla brevis expeditione easdemque indulgentias animabus in purgatorio detentis applicabiles esse declaravit. Cum vero pium hoc exercitium persaepe concludatur in una ex festis diebus inse­quentis mensis Iunii cum generáli communione et cordis oblatione, non desunt fideles, qui ea die arbitrantur plenariam acquirere indulgentiam. in qua pium absolvitur exercitium, quin tamen eam possint lucrari ex eo, quod iuxta praedictam concessionem infra mensem Maii tantum est elargita. Hinc nonnulli ecclesiastici viri enixis precibus supplicarunt Ssmum Dominum Nostrum Pium PP. IX., ut de apostolica benignitate dignaretur extendere hanc concessionem ita, ut eandern plenariam semel tantum acquirendam, fideles vei infra praedi­ctum mensem vei in primo saltem die festő mensis Iunii lucrari valeant: et facta per me infrascriptum S. Congregationis Indulgentiarum secretarium eidem Sanctissimo relatione, Sanctitas Sua extendit plenariam indulgentiam ad primam dumtaxat diem eiusdem mensis Iunii. ita ut omnes et singuli Christifideles, pium hoc exercitium peragentes, indulgentiam plenariam vei infra mensem Maii vei prima tantum die mensis Junii lucrari queant, servatis tamen servandis iuxta praecedentem concessionem. Praesenti futuris perpetuis temporibus valituro absque ulla brevis expeditione. Non obstantibus in contrarium facientibus qui­buscumque. Dátum Romae ex secretaria S. Congregationis Indulgentiarum die 8. Augusti 1859. L. t S. F. Card. ASQUINIUS, praefectus. A. COLOMBO, secretarius. III. ÜRBÍS ET 0RBIS. Cum inter cetera religiosae pietatis officia ad recolendam et meditandam uberiore fructu D. N. Iesu Christi caritatem laudabilis exorta sit et multis in locis invaluerit consue­tudo, qua integer mensis Iunius quotidianis devotionis exercitiis dulcissimo eius cordi eonsecratur, plurimorum fidelium supplicationes porrectae sunt Sanctissimo Domino Nostro Pio PP. IX., ut pia haec exercitia peragentibus sacrarum indulgentiarum munera con­cedere dignaretur. Itaque Sanctitas Sua petitionibus huiusmodi benigne exceptis, ut magis magisque iniuriae divino humani generis Redemptori in praesenti potissimum rerum ac temporuni discrimine illatae reparentur, universis utriusque sexus Christifidelibus, qui sive publice sive privátim peculiaribus precibus et devoti animi obsequiis in honorem ssmi cordis Iesu perinte­grum mensem Iunii quotidie corde saltem contrito vacaverint, indulgentiam septem anno­rum semel in singulis dicti mensis diebus lucrandam; et pariter iisdem indulgentiam ple­nariam in una praefati mensis die ab unoquoque eligenda. in qua vere poenitentes confessi ac sacra communione refecti fuerint et aliquam ecclesiam seu publicum oratorium visitave­rint et ibi per aliquod temporis spatium iuxta mentem Sanctitatis Suae pias ad Deum pre­ces effuderint, peramanter est impertitus, cum facultate easdem indulgentias applicandi pro 7*

Next

/
Thumbnails
Contents