Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896
Index
VII. Quo facilius Domini Curati etiam Confraternitatem Ss. Cordis Jesu constituere, íidelesque eidem inscribere possint, idiomate hungarico, germanico et illyrico imprimi curavi satis magnó numero libellum (Rövid, hiteles oktatás Jézus szive ájtatosságáról), qui occasione inscriptionis membris memoratae Oonfraternitatis distribui sólet. Hos libellos Cancellaria mea omnibus Dominis Curatis, qui tales libellos petierint, gratis transmittet. Budapestini. die 17-a Februarii, 1896. DE ABORTÜ MEDICIN ALJ, S. OFFICII DE DTO. 24. JULII, 1895. Beatissime Fater! Stephanus Maria Alphonsus Sonnois, Archiepiscopus Cameracensis, ad Pedes Sanctitatis Tuae devotissime provolutus, quae sequuntur humiliter exponit. Titius medicus cum ad praegnantem graviter decumbentem vocabatur, passim animadvertebat, lethalis morbi causam aliam non subesse praeter ipsam praegnationem, hoc est, foetus in utero praesentiam. Una igitur, ut matrem a certa atque imminente morte salvaret, praesto ipsi erat via, procurandi scilicet abortum seu foetus ejectionem. Viam hanc ipse consueto inibat modo adhibitis tamen mediis et operationibus, per se atque immediate non quidem ad id tendentibus, ut in materno sinu foetum occiderent, sed solummodo, ut vivus, si fieri posset, ad lucem ederetur; quamvis proxime moriturus, utpote qui iiumaturus omnino adhuc esset. Iamvero lectis, quae die 19. Augusti 1889 sancta Sedes ad Cameracensem arcliiepiscopum rescripsit: ..tuto doceri non posse, licitam esse quamcumque operationein directe occissivam foetus, etiamsi hoc necessarium foret ad rnatrem salvandam" dubius haeret Titius circa licentiam operationum chirurgicarum, quibus non raro ipse abortum hucusque procurabat, ut praegnantes graviter aegrotantes salvaret. Quare, ut conscientiae suae consulat, supplex Titius petit, utrum enuntiatas operationes in repetitis dictis circumstantiis instaurare tuto possit. Feria IV. die 24. Julii 1895. In Congr. gener. S. R. et Univ. Inquisitionis pi'oposita suprascripta instantia, Em. ac Rev. Domini Cardinales in rebus fidei et morum inquisitores generales, praehabito Rev. D. Consultorum voto, respondendum decreverunt: Negative, juxta alia Decreta diei scilicet 28. Maji 1884 et 19. Augusti 1888. Sequenti vero feria V. diei 25. Julii, in audientia R. G. P. Assessori impertita Ssmus Dominus N. relatam Sibi Em. Patrum resolutionem adprobavit. L. f S. J. Magnoni, S. R. et Univ. Inqu. Not. Budapestini, die 17-a Februarii, 1896. VENERABILES FRATRES FILIIQUE DILEOTISSIMI! ítem summopere proficuam Vobisque pergratam me praestare existimo, dum quaedam antiquiora S. Congregationis Indulgentiarum Decreta quoad indulgentias piis obsequiis erga S. Josephum mense Martio, erga B. V. Mariam mense Majo, necnon erga SS. Cor Jesu LITT. CIRC. 1896. 7 Nr. 853, De libello „Rövid hiteles oktatás Jézus szive ajtatosságáról." Nr. 854. Deeisio S. Congreg. Inquisit. quoad abortum medicináiéra. Nr. 884. Indulgentiae piis erga S. Josephum,