Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

— 124 — visus perseverat: sed quia conspicumn illud esse voluit, designaré debuit qui gereret in terris vices suas, postea quam ipse ad caelestia rediisset: Si quis autem clicat quod unum caput et unus pastor est Christus, qui est unus unius Ecclesiae sponsus, non sufficienter respon­det. Manifestum est enim. quod ecclesiastica sacramenta ipse Christus perficit: ipse enim est qui baptizat, ipse est qui pcccata remittit, ipse est verus sacerdos, qui se obtulit in ara crucis, et cuius virtute corpus eius in altari quotidie consecratur; et tamen quia corporaliter non cum omnibus fidelibus praesentialiter erat futurus, elegit ministros, per quos praedicta fidelibus dispensaret, ut supra (cap. 74) dictum est. Eadem igitur ratione. quia praesentiam corporalem erat Ecclesiae subtracturus, oportuit ut alicui committeret, qui loco sui universalis Ecclesiae gereret curam. Hinc est quod Petro dixit ante ascensionem: Pasce öves meas 1. lesus Christus igitur summum rectorem Ecclesiae Petrum dedit, idemque sanxit, ut eiusmodi magistratus saluti communi ad perennitatem institutus, ad successores hereditate transferretur, in quibus Petrus ipse esset auctoritate perpetua superstes. Sane insigne illud promissum beato Petro fecit, praeterea nemini: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 2. — Ad Petrum locutus est Dominus: ad, unum, ideo ut unitatem fundaret ex uno 3. — Nulla siqui­dem oratione praemissa . . . tam patrem eius, quam ipsum nomine appellat (beatus es Simon Bar Iona) , et Simonem eum non iam vocari patitur, eum sibi pro sua potestate iam tum ut suum vindicans, sed congrua similitudine Petrum a petra vocari piacúit, puta super quem funda­turus erat suam Ecclesiam 4. Quo ex oraculo liquet, Dei voluntate iussuque Ecclesiam in beato Petro, velut aedes in fundamento consistere. Atqui fundamenti propria natura et vis est. ut cohaerentes efficiat aedes variorum coagnientatione membrorum, itemque ut operi sit. necessarium vinculum incolumitatis ac íirmitudinis: quo sublato, omnis aeclifícatio collabi­tur. Igitur Petri est sustinere Ecclesiam tuerique non solubili compage connexam ac firmám. Tantum vero explere munus qui possit sine potestate iubendi, vetandi, iudicandi, quae vere proprieque iurisdictio dicitur ? Profecto non nisi potestate iurisdictionis stant civitates resque publicae. Principatus honoris ac pertenuis illa consulendi monendique facultas, quam dire­ctionem vocant, nulli hominum societati admodum prodesse neque ad unitatem neque ad fir­mitudinem queunt. Atque hanc, de qua loquimur, potestatem illa declarant et coníirmant: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. — Quam autem eam? an enim petram supra quam Christus aedificat Ecclesiam? an Ecclesiam? Ambigua quippe locutio est: an quasi unam eandemque rem, petram et Ecclesiam?Hoc egoverum esse existimo, nec enim adver­sus petram, super quam Christus Ecclesiam aedificat, nec adversus Ecclesiam portae inferi praevalebunt &. Cuius divinae sententiae ea vis est: quamcumque visi invisique hostes vim, quascumque artes adhibuerint, numquam főre ut fúlta Petro Ecclesia succumbat, aut quo­quo modo deficiat: Ecclesia vero tamquam Christi aedificium, qui sapienter aedificavit „domum suam supra petram", portarum inferi capax non est, praevalentium quidem adversus quemcum­que hominem, qui extra Petram et Ecclesiam fuerit, sed invalidarum adversus illám 6. Ergo Ecclesiam suam Deus idcirco commendavit Petro, ut perpetuo incolumem tutor invictus con­servaret. Eum igitur auxit potestate debita: quia societati hominum re et cum effectu tuen­dae, ius imperii in eo qui tuetur est necessarium. Illud praeterea lesus adnexuit: Et Ubi dcibo claves regni caelorum. Pláne loqui de Ecclesia pergit, quam paullo ante nuncuparat suam, 1 S. Thomas, Contra Gentiles lib. IV, cap. 76. — 2 Matth. XVI, 18. — 3 S. Pacianus, ad Sempronium, epist. III, n. 11. — 4 S. Cyrillus Alexandrinus, in Evang. Joann. lib. II. in cap. I, v. 42. 5 Origines, Comment. in Matth., tora. XII, n. 11. — ö Ibid.

Next

/
Thumbnails
Contents