Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896
Index
— 110 — Nr. 2928. De reiteratione baptismi. Nr.282B. Ordines ss. collati publieantur. Nr.2932. Mutationes Personales Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem infrascripti Secretarii, exquisito voto Oommissionis Liturgicae, omnibusque mature perpensis, rescribendum censuit: Negatíve. Atque ita rescripsit, die 22 Maii 1896. f CAJ. Oard. ALOISI-MASELLA S. R. 0. Praef. A. Tripepi S. R. C. Secrius. Coloczae. 5. Julii, 1896. S. Congregatio Inquisitionis túlit sub dto 10. Április 1896 de reiteratione baptismi oraculum sequens: Ulme ac Eme Domine! Die 16. Februarii anni elapsi rescribens litteris liuius supremae Congregat. die 3 dicti signatis retulit Amplitúdó Tua super praxi in ista dioecesi vigente quod ad reiterationem baptismi pueris ab obstetricibus vei a laicis baptizatis atque haereticis qui ad fidem catholicam convertuntur ac latarum ab ista Curia hac super re instructionuin exemplum misit. Re ad examen vocata, in Congregat. generáli habita feria IV. die 18. Mártii p. p. sequentia dubia proposita sunt: I. An collato baptismo necessitatis ab obstetrice vei laico, iterari possit generatim baptisma absque praevio diligenti examine de eius valore? II. Utrum conferri debeat baptismus sub conditione haereticis, qui ad catholicam fidem convertuntur. e quocumque loco proveniant et ad quamcumque sectam pertineant ? Quibus Emi Domini Cardinales una mecum Inquisitores Generales respondendum decreverunt: Ad I. Negatíve et ad mentem. Mens est, quod ad probationem faciendam sufficit attestatio etiam unius personae fide dignae etiain extraiudicialis. Ad II. Detur decretum feria IV. 20. Novembris 1878. quod ita se habét: Negative, sed in conversione haereticorum a quocumque loco et a quacumque secta venerint, inquirendum est, de validitate baptismi in haeresi suscepti. Instituto igitur in singulis casibus examine, si compertum fuerit aut nullum aut nulliter collatum fuisse, baptizandi erunt absolute; si autem pro temporum et locorum ratione, investigatione peracta nihil sive pro validitate sive pro invaliditate detegatur, aut adhuc probabile dubium de validitate baptismi supersit; hunc sub conditione secreto baptizentur. Demum si constiterit validum fuisse, recipiendi erunt tantummodo ad abiurationem seu professionem fidei. Quod dum Tibi pro Tui notitia ac norma significo fausta quaeque ac felicia Amplitudini Tuae precor a Deo. Addictissimus uti fráter L. M. Cardinal. PAROCCHI. Budapestini, 11. Julii 1896. D ie 24. Junii mensis elapsi ad s. presbyteratus ordinem promovi hos archidioecesis meae clericos, qui cursum theologicum labente anno scholastico finiverunt: Balthasa rum A g a t i t y, Leonardum Hegedűs, Ignatium Resch, Tiburtium Révay. Rudolpho Ploskál propter defectum aetatis nonnisi subdiaconatum contuli. Coloczae. 3. Julii, 1896. B oromisza Stephanus, Professor in Praeparandia Superiori Pauperuin Scholae Sororum, Regens Seminarii Puerorum, Kis-Erős Franciscus, Doctor SS. Canon.