Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

— 7 — III. V enerabili et Honorabili Clero Curato pro anno currente sequentia themata theologica scripto elucubranda propono : SEMESTRI I. I. E STUDIO BIBLICO ANTIQUI FOED.: Exponatur scientiíice Psalmus Messianus 110-us. qui in Vulgata sub numero 109. oecurrit. II. E THEOLOGIA MOKALI : Simplicius, homo rudis, dum apud Oajum parochum confitetur, de necessario cre­dendis interrogatus, valde ignarus reperitur. Nescit enim fidei symbolum recitare. nec rationem reddere de mysteriis SS. Trinitatis et Incarnationis, etc. Confessarius autem indi­gnabundus poenitentem obiurgat et increpat, velut hominem salutis suae nimis incuriosum, et denegata absolutione eum dimittit, usquedum ea, quae ad salutem sunt scitu necessaria, sciverit. Quaeritur 1° Quaenam necessario sint credenda? — 2° Quid faciendum Confessario cum iis, qui ignorant necessaria necessitate medii vei praecepti? — 3° Quid de ratione agendi Caji ? III. E JTTRE OANONIOO : Sufíicitne ad revalidationem matrimonii invalidi ob defectum consensus, renovatio consensus ex parte illius solius conjugis, in quo deerat consensus '? SEMESTRI II. IV. E THEOLOGIA DOGMAT10A SPEOIALI: Praemissa probatione verbis consecrationis fieri transsubstantiationem substantiae panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Christi, explicataque transsubstantiatio­nis notione, demonstretur in Sanctissimo Eucharistiae Sacramento esse corpus et sangui­nem Christi vere, realiter et substantialiter, assignentur simul doctrinae capita, quae, iuxta Catechismum Concilii Tridentini docere possint et debeant Pastores de praesentia Christi in hoc augustissimo Sacramento. V. E STUDIO BIBLICO NOVI FOED. : Exponatur scientiíice pericopa evangelica Dominicae I. post Epiphaniam : Luc. II. 42—52. speciali cum attentione ad versiculum 52, ubi de Christo, qui incarnata erat sapientia divina, dicitur, quod sapientiá profecerit seu creverit. VI. A LELKIPÁSZTORKODÁSTANBÓL : a) Egy állami anyakönyvvezetőnek kinevezett katholikus ember utasitást kér a lel­késztől, hogy mit tegyen és a lelkiismeret törvénye szerint mit tehet azon esetben, ha olyanok akarnak előtte házasságra lépni, a kik az egyház törvényei szerint egymással házasságot nem köthetnek, vagy kötni nem akarnak ? b) Mit tegyen a törvényszéki biró, ha a felek házasságuk felbontásáért hozzá for­dulnak ? LITT. CIKC. 1896. 3 Nr. 217. Themata theo­logica elucu­branda.

Next

/
Thumbnails
Contents