Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
87 Epistola Bmi Dni Secretarii S. Congr. Indulg. Sacrisq. Beliquiis praepositae, excerpta ex Ánalectis Ord. Praedicat. quam idem Bmus Secrctarius dobat sub die 25 Maii 1894 ad Bmum Episcopum Jaurinensem desuper nonnullis dubiis quoad piam Associationem a Rosario vivente nuncupatam propositis. Illustrissime ac Reverendissime Domine, Datis litteris ad sacram Rituum Congregationem sub die 4 Februarii huiusce currentis anni, Amplitúdó Tua varia dubia proponebat piam consociationem a Rosario Vivente respicientia, quae deinde ad Congregationem Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositain fuerunt transmissa. I. Pori'o ad examen revocata dubia ab Amplitudine Tua proposita, veluti in tres classes fuerunt distributa. Iam vero relate ad dubia priniae classis, quae referuntur ad usum coronae benedictae pro sodalibus piae Soeietati a Rosario Vivente addietis, haec retinenda sunt. 1° Sodales singulos recitantes suam decadem uti debere Rosario benedicto, uti patet ex iis quae leguntur in legibus de Societate a Rosario Vivente sub n. 9. in quo expresse dicitur teneri sodales recitare decadem quotidianam cum corona precatoria de more benedicta. 2 U Pariter teneri sodales ad utendum corona benedicta si frui velint Indulgentiis concessis a s. m. Benedicti XIII. minimé vero si gaudere cupiant tantum Indulgentiis sodalibus tributis a Gregorio XVI. Id facile eruitur ex ipso Summario Indulgentiarum ipsi sodalitati concessarum, approbato ab hac Sacra Congregatione sub die 1 Februarii 1878. 3° Sodales recitantes etiam decadem unam lucrari Indulgentias concessas a Benedicto XIII Christifidelibus, qui salteni quinque decades recitaverint, uti pariter constat ex citato Summario. II. Quoad vero dubia secundae classis quae sese referunt ad modum distribuendi sodalibus singulis mensibus mysteria Rosarii hoc principii loco habendum est, sortionem mysteriorum vei eorumdem distributionem secundum naturalem eorumdem ordinem rem esse tantum pertinentem ad regulás seu statuta sodalitatis minimé vero reeensendam e^se inter conditiones ad lucrandas Indulgentias; quippe in Brevi apostolico quo Indulgentiae conceduntur haec conditio haud apponitur, ac proinde modus distribuendi mysteria sodalibus, ille seligi potest qui attentis personarum et locorum circumstantiis opportunior videbitur. III. Quoad vero dubia tertiae classis quae proj^rius attingunt quaestionem de iis sodalibus qui soeietati a Rosario vivente fuerunt adseripti extra tuam dioecesim res ita componi potest. Quoad sodales extra dioecesanos iam in antecessum assumptos attinet S. Congregatio benigne permittit. ut salvis Indulgentiis in sodalitate Iaurinensi sub Moderatore Dioecesano a Rmo Magistro Generáli Ordinis Praedicatorum nominato permanere possint si velint. Quoad futurum vero observentur statuta sodalitatis, et extradioecesani remittantur ad directorcs dioecesanos respectivos, qui a Provinciali Ordinis Praedicatorum Viennae in Austria residente facultates necessarias facile obtinere possunt. LITT. CIEC. 1895. 23 Nr. 2653. Reseriptu m S. Congr. Indulg. eirea dubia nonnulla quoad associationem Rosarii viventis.