Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

• — 82 — nus per gentes omnes, in unam fidem novitatemque christianae vitae adducendas. Brevi­<|ue tempore fructus consecuti sunt uberes et insignes ; in quibus ea voluntatum summa coniunctio, nunquam satis ad imitationis laudem proposita: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una 2. Ob eam Nos causam censuimus catholicorum pietatem hortatu atque invitatione exci­tare, ut per exempla Virginis Matris et Apostolorum sanctoruin, proximis novendialibus ad sacrae Pentecostes sollemnia, Deum velint uno animo et singulari studio adprecari, illa instantes obsecratione : Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terrae. — Maxima enimvero ac saluberrima bona ex eo sperare lieet, qui Spiritus est veritatis, arcana Dei sacris in litteris eloeutus, Ecclesiamque perpetua. praesentia conílrmans; ex qno, vivo sanctitatis fonté, regeneratae animae in divinam adoptionem filiorum. mire ad aeterna augentur et perflciuntur. Siquidem ex multiformi Spiritus gratia divinum in eas lumen et ardor, sanatio et robur, levamen et requies, omnisque prosequendae bonitatis animus, san­cteque factorum fecunditas perenni munere derivantur. Idem denique Spiritus virtute sua in Ecelesia sic agit, ut mystici huius corporis quemadmodum rapid est Ohristus, ita ipsémét cor apta possit tsimilitudine appellari: nam cor habét quamdam influentiam occultam; et ideo cordi comparatur Spiritus Sanctus qui invisibilitcr Ecclesiam vivificat et unit— Quoniam ille igitur omnino Garitas est eique opera amoris insigniter tribuuntur, valde idcirco spe­randum, fore per ipsum ut, evagante spiritu erroris et nequitiao cohibito, arctior fiat quae decet Ecclesiae fdios vigeatque consensio et societas animorum. Qui quidem, secundum admonitionem Apostoli, nihil per contentionem agant. idem sapiant, eamdem habeant cari­tatem unanimes 4 ; atque ita Nostrum explentes gaudium, civitatem quoque incolumem flo­rentemque non uno nomine efficiant. Ex hoc autem catholicorum inter se christianae con­cordiae specimine, ex hac impensa divini exorandi Paracliti religione, eo sperandum est vei maximé de reconciliatione quam instituimus dissidentium fratrum provehenda: ut idem illi velint in semetipsis sentire quod et in Christo Iesu r', eiusdem nobiscum fidei atque spei ali­quando compotes, vinculis coniuncti optatissimis perfectae caritatis. — At vero, praeter bona emolumenta quibus fideles, quotquot hortationi Nostrae libentes responderint, talem pietatis fraternique amoris sollertiam certe a Deo cumulatam habebunt, piacet Nobis praemia sacrae indulgentiae ex thesauro Ecclesiae addere et largiri. Itaque omnibus qui novem continuis diebus ante Pentecostem quotidie preces aliquas peculiares ad Spiritum Sanctum. publice vei privátim, pie fecerint, concedimus in singulos eos dies indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum; plenariam autem in uno quolibet eorumdem dieruin vei festő ipso die Pentecostes vei quolibet ex oeto insequentibus. modo rite confessione abluti sacráque communione refecti ad mentem Nostram, quam supra signiíicavimus, supplicaverint Deo. Hoc praeterea tribuimus, ut si qui easdem precum con­ditiones iterum pro pietate sua praestent per octo dies a Pentecoste proximos, ipsis liceat utramque consequi iterum indulgentiam. Quae benelicia etiam animabus piis igni purgatorio addictis converti ad suífragium posse, atque in posteros item annos esse valitura, auctori­tate Nostra decernimus atque edicimus; iis ceterum salvis quaecumque de more sunt ac iure servanda. — Dátum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die V. Maii anno MDOOCXCV, Pontificatus Nostri decirno octavo. 0. Card. DE RUGGrIERO. Budapestini, die 21-a Maji, 1895. Georgius Arehi-Episcopus. 2 Ib. 32. — 3 Summa th. S. THOMAE p. III, q. VIII, art. 1 ad 4 Philipp. II, 2, 3. — 5 II. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents