Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
Ad haec, Caelitura sanctorum adiungere iuvat deprecationem: cuius efíicacitas quantum, hac praesertim in re, emineat, illud Augustini clocet de Stephano acute dictum: Si sanctus Stephanus sic non orasset, Ecclesia Paidum hodie non haberet Itaque suppliciter imploramus Gregorium, quem Suae gentis salutare Apostolum Angii consueverunt; Augnstinum, alumnum et legatum eius, ceterosque, quorum admirabili virtute, admirabilibus faetis, ista dilaudata est altrix Sanctorum insula; singularesque patronos, Petrum Principem apostolorum et Georgium ; ante omnes, sanctissimam Dei Genitricem, quam liumano generi Christus ipse e cruce reliquit atque attribuit matrem, cui regnum vestrum, nobilissimo praeconio, tamquam Dos Mariae, inde a proavis est dedicatum. Eos cunctos magnis precibus adhibemus apud Deum suffragatores, ut. renovatis temporum optimorum auspiciis, ipse repleat vos omni gaudio et pace in eredendő, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti. 2 Peculiaria vero precum ofíicia quae iam, ad fidei unitatem, statis diebus modisque sunt apud catholicos instituta, ea curandum ut maiore et frequentia et religione celebrentur. In primisque vigeat sancta marialis Rosarii consuetudo, a Nobismetipsis tantopere exeitata: eo quidem veluti summa evangelicae doctrinae perapte continetur, ab eoque saluberrimae in populos utilitates perenni cursu fluxerunt. Hoc amplius, ad sacrae indulgentiae beneíicia, quae subinde a Decessoribus sunt in eodem genere concessa, unum quoddam adiicere piacet sponte et auctoritate Nostra. Id est, qui rite precem recitaverint quam huic epistolae subiieimus, indulgentiam singulis, etiam non anglis, dierum trecentorum tribuimus, plenariam praeterea, semel in mense, recitantibus quotidie, consuetisque servatis conditionibus. Haec omnia augeat expleatque divina obsecratio Christi de unitate; quam hodierna die per sacratissimum Resurrectionis eius mysterium immensa cum íiducia iteramus: Páter sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti milú; ut sint unum, sicut et nos . . . Sanctifica cos in veritate: sermo tuus veritas est .. . Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me; ut omnes unum sint, sicut tu Páter in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint . . . Ego in eis, et tu in me; ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos. sicut et me dilexisti 3, Iamvero universae Britannorum genti fausta a Deo omnia cupimus et exoptamus: summa vero precamur voluntate, ut quaerentibus regnum Christi et in fidei unitate salutem vota plena eveniant. Dátum Romae apud Sanctum Petrum die XIV. Április anno MDCCCLXXXXV, P011tificatus Nostri decimo octavo. LEO PP. XIII. AD SANCTISSIMAM VIRGINEM PRO ANGLIS FRATRIBUS PRECATIO. 0 beata Virgo MARIA, Mater Dei, Regina nostra et Mater dulcissima, benigna oculos tuos converte ad Angliám, quae Dos tua vocatur, converte ad nos. qui magna in te fiducia confidimus. Per te datus est Christus Salvator mundi, in quo spes nostra consisteret; ab ipso autem tu data es nobis, per quam spes eadem augeretur. Eia igitur, ora pro nobis, quos tibi apud Crucem Domini excepisti filios, o perdolens Mater: intercede pro fratribus dissidentibus ut nobiscum in unico vero Ovili adiungantur summo Pastori. Vicario in terris Filii tui. Pro nobis omnibus deprccare, o Mater piissima, ut per fidem, bonis operibus fecundam. mereamur tecum omnes contemplari Deum in caelesti patria et collaudare per saecula. Amen. Budapestini, die 29-a Április, 1895. 1 Serm. in nat. s. Steph. VI, n. 5. — 2 Rom. XV, 13. — 3 Ioann. XVII, 11, 17, 20, 21, 23.