Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
— 66 — fecto est Antistites sacrorum non modo sublegere, sed in assignata statione, nulla re impediente, collocare. Eo vei magis quod Sedes Apostolica in delectu Episcoporum exquisitissimá adhibitá diligentiá, neminem eveliere ad id dignitatis consuevit, quin sibi fuerit integritate vitae et laude doctrinae, simulque rerum experientia et quadam velut maturitate consilii probatus; a quibus certe nihil habét respublica, quod metuat; plurimum quod expectet. Postremo quidem tempore injuria faeti ab iis ipsis videtur intellecta, qui fecerant: nam quae antea obstabant, remota vidimus. Qua re haud sane diffitemur magna Nos sollicitudine curaque liberatos. Quoniamque semel est aequitatis et iuris admissa vox, libet confidere, nulla huius generis impedimenta posthac futura. — Quamquam si fuerit Apostolicae Sedi hac ex parte satis factum, non idcirco tamen mutata admodum censenda conditio Nostra praesens, Romano Pontifici iniuriosa, nec italico fortunata generi; cui nos conditioni acquiescere volentes, non sanctitas iuris, non officii conscientia ullo modo patitur. Legitimam apostoliéi muneris libertatém, Sedisque Apostolicae iura omnia vindicamus, eodemque tenore constantiae nullo non tempore vindicabimus. Ceterum auctoritatem muneris Nostri primum omnium postulat hodierna die Ecclesia Chaldaica, videlicet suo orbata Patriarcha ob interitum venerabilis Fratris Petri Eliae Obolonian, quem Nosmetipsi Patriarcham Babylonensem Chaldaeoruin rite olim in consistorio coníirmavimus. Is pie cessit e vita anno proximo superiore, die XXVII mensis Iunii, integritate, religione, beneficentia commendatus. Cui viro haec quoque tribuenda laus, quod, nominatim postea quam clecreta ac iussa omnia Constitutionis Pianae Cum ecclesiastica clisciplina dernississime accepisset, reliquo tempore in obsequio Apostolicae Sedis permansit libens et constans. — Eo igitur demortuo, Episcopi Chaldaici ritus in templum Beatae Mariae Virginis prope pagum Alkosch ad synoduin congregati, cunctis suffragiis dixere Patriarcham venerabilem Fratrem Georgium Ebed-Iesum Khayyath, Archiepiscopum Amidensem seu Diarkibirensem Chaldaeorum. Litteras hac de re Nobis misere Episcopi suffragatores: itemque misit Patriarcha electus, adiectá fidei catholicae, ut assolet, suique erga romanam Apostolicarn Ecclesiam obsequii professione; quibus eisdem litteris cum is. tum illi postulant ui electionem confirmare sacrique Pallii honorem electo tribuere auctoritate apostolica velimus. Perspectis quidem ornamentis animi et ingenii, quae venerabilem Fratrem Georgium Ebed-Iesum Khayyath commendant, explorata spes est, futurum ut communem expectationem digne expleat, collatamque dignitatem magna cum salute Ecclesiae Chaldaicae gerat. Tota hac caussá sacro Consilio Nostro fidei christianae propagandae negotiis Ecclesiarum Orientalium ad cognoscendum permissá, de ipsius sacri Concilii sententia venerabilem Fratrem supra dictum in Patriarcham Babylonensem Chaldaeorum confirmandum, eique Pallium, de Beati Petri corpore síunptum, hodie concedendum censuimus. Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, confirmamus et approbamus electionem seu postulationem a venerabilibus Fratribus Episcopis Chaldaici ritus factam de persona Venerabilis Fratris Georgii Ebed-Iesu Khayyath, eum praeficientes in Patriarcham et Pastorem Ecclesiae Babylonensis Chaldaeorum, prout in decreto et schedula Consistorialibus exprimetur: contrariis quibuscumque non obstantibus. In Nomine Patris t et Filii f et Spiritus t Sancti. Amen. Quod reliquum est, transgredimur ad cooptationem Episcoporum. Budapestini. die 3-a Április, 1895.