Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

— 64 — Nr. 1374. Mutationes personales. Nr. 1358. Obitus Danie­lis Berényi. Nr. 1362. Coneursus pro parochia Baja. Volo autem, ut magni momenti haec S. Eit. Congregationis decreta in archidioecesi mea ad amussim observentur.Neque puto in abolenda contraria praxi liinc inde fors vigente nimis magnas dificultates emersuras esse, si DD. Ouratores animarum hoc in negotio prudenti discretione procedant. Non est enim necesse, ut haec decreta S. Rit. Congrega­tionis, de quibus sermo est, magnó strepitu de ambone promulgentur, sufíicit si animarum curator data occasione fídelibus suis declaraverit e. gr.: E mandato auctoritatis eccle­siasticae ob graves rationes emanato amodo in publico cultu divino loco litaniarum SS. Cor­dis Jesu vei SS. Sacramenti etc. litanias SS. Nominis Jesu recitabimus. Et ita loco litania­rum Matris Dolorosae etc. litanias Lauretanas. Similiter loco litaniarum alicujus speciális Sancti litanias Omnium Sanctorum. Suapte vero intelligitur hisce litaniis in íine orationem propriam respectivi s. mysterii vei sancti tuto addi posse, dummodo haec oratio a Sede Apo­stolica approbata sit. Budapestini, die 1-a Április, 1895. P er Suam Majestatem Sacratissimam ad Metropolitanam Ecclesiam Colocensem clementis­sime renunciati sunt: Joannes Hopf Canonicus Lector in Praepositum Majorem; Joan­nes Molnár Canonicus Cantor in Lectorem; Joannes Major osy Canonicus Oustos in Cantorem; Gábriel Latinovics Praepositus S. Pauli de Bács in Canonicum Custo­dem; Adalbertus Mayer Archi-Diaconus Bácsiensis in Praepositum S. Pauli de Bács; Josephus Schweitzer Magister Senior in Arcbi-Diaconum Cathedralem: Julius Vár osy Archi-Diaconus Tibiscanus in Archi-Diaconum Bácsiensem; Tiburtius Boro­misza Magister Junior in Archi-Diaconum Tibiscanum; Ludovicus Klein er Canoni­cus Honorarius et Regens Seminarii Puerorum in Canonicum Magistrum Seniorem; R o b e r­t u s Z i 111 praepositus-parochus Temerinensis in Canonicum Magistrum Juniorem. Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. in honorarios pontificios camerarios benignissime nominare dignatus est: Petrum Zundl Secretarium Archi-Episcopalem, et A1 e x a n d r u m K a 1 m á r SS. Theologiae Professorem. Budapestini, die 22-a Mártii, 1895. R ssmum Danielem Berényi, Abbatem B. M. V. de Ugra, Cruce Aurea Pontiíicia decoratum, emeritum Vice-Archi-Diaconura et parochum Bajaensem anno aetatis suae 60-o, presbyte­ratus 37-o, susceptis moribundoruni sacramentis die 17-a m. c. pie in Domino obiisse dolen­ter significans, animam illius piis ad aram suffragiis commendo. Budapestini, die 18-a Mártii, 1895. Pro complendo parochiali beneficio Bajaensi, per niortem Rssmi Danielis Berényi vacante concursus usque 8-am mensis Maji duraturus cum eo hisce indicitur, ut illud juri patronatus Oommunitatis catholicae Bajaensis obnoxium obtinere cupientes et synodali examine probati recursum suum patronatui antelato inscriptum mihi substernant. Budapestini, die 19-a Mártii, 1895. Georgius Archi-Episcopus. 20

Next

/
Thumbnails
Contents