Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

Nr. 302. — 1 I. Venerabiles Fratres et Filii Dilectissimi! In limine novi, quem Deo largiente ingressi suraus, anni Yos salutaturi, avet animus — quod totus Regni episcoporum intendit chorus — Vos creditosque curis Yestris fideles, tot inter angustias, tot inter dolores, queis premimur universi hac temporum iniquitate, solari atque confortare in Domino, simulque consolari in Vobis per eam, quae invicem est, fidem Yestram atque nostram. 1) Non estis nescii, VV. FF. et FF. DD. — ut alia, quae postrerais annis corda nostra angustiis doloribusque replebant, praetereamus mala —, legem de matrimonio, quod vocant civile, die 18. Decembris anni elapsi publicis illatam esse tabellis. Nostis VV. FF. et FF. DD. nos grandis, quod a Deo accepimus, muneris memores, nulli defuisse sollicitudini, nulli pepercisse labori, ut tantum malum a grege nostro, a patria nostra propulsaretur. Nostis, nos devotissimas supplicesque ad Regem Apostolicum dedisse litteras, quibus exposuimus instituti illius rationem üdéi Catholieae, iuribus Ecclesiae iniuriosam, throno patriaeque perniciosam. Dedimus et litteras ad Regni gubernium, easdemque, quas institutum illud Sanctae Dei Ecclesiae fidei, iuribusque inferat iniurias, quaeque in ipsam rempublicam ex eodem redundent mala, extulimus. Nostis, nos pastoralibus ad Vos tidelesque nostros dimissis litteris cunctas, quas institutum illud in fidem nostram, libertatem nostram, in Ecclesiam nostram continet iniurias, et cuncta, quae familiae christianae, reipublicae fundamento, ipsiusque reipublicae ordini salutique nonmodo minatur pericula, sed tristi aliarum gentium experientia teste, infligit mala, in aprico posuisse. Nostis, nos in comitiis regni, viris Ecclesiae Sanctae fidelissimis stipatos, eorumque zelo et opere adiutos, contra legem illám levasse vocem nostram, dedisse suffragia nostra. Ast—proh dolor—coaamina nostra cuncta., cuncta molimina, sperato caruere eífectu. Nostrum iam est, ut erigamus deiect.ionem populi nostri. 2) Nolite itaquo VV. FF. et FF. DD. despondere animos. Mementote verborum crucem passi Domini: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum ! 3) Mementote: haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra 4). Grandé remedium , solatium habere de Christo. 5) Aspicientes itaque in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui l1 Rom. l, 12. z) 1. Machab. 3, 43. 3) Joan. 16, 33. *) 1. J an. 5, 4. ' 5) S. Ambr. De fide 1. 2. G. 11.

Next

/
Thumbnails
Contents