Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

— 21 V. I Sanetissimus Dominus Noster LEO PAPA XIII. ope clementissimi resoripti de dato 2-ae Deeembris 1890. ad Eminentissimum Cardinaleni Prineipem Primatem Regni Hungáriáé et Archiepiscopuin Strigoniensem directi, faeultatem dispensandi in lege absti­nentiae Episeopis Hungáriáé piuries concessani ad nóvum septennium extendere dignatus est. — Delegata mihi vi indulti hujus pontifioii auctoritate apostolica omnes et singulos archidioecesis meae clericos et fideles a carnium abstinentia Sabbatis cujusvis per integrum annuni hebdomadae, iis tamen exceptis, quae jejunio consecrata sunt, hisce absolvo. II. Idein Sanetissimus Dominus Noster Feria V. die 31-a Jan. 1895. in solita audientia R. P. D. Adsessori S. 0. impertita, auditá supplicis libelli inéi hoc in negotio ad Suam Sanctitatem directi relatione. una cum Eminentissimorum ac Reverendissimorum PP. Generalinm Inquisitorum suffragio, pro hoc tantum anno benigne annuit : ut omnibus per totum annum ecclesiasticum abstinentiae et jejunii diebth (excepta sola Feria VI. in Para­sceve Domini) tam populo quam clero liceat in quavis refectione uti condimentis salubri­hus quibuscunque. Licebit igitur vi benignissimae hujus concessioiiis a Feria IV. Oinerum anni curren­tis usque ad eandem diem anni proxime futuri per tbtam archidioecesim meam omnibus jejunii et abstinentiae diebus, sive ad prandium, sive ad coenam comedere cibos qualicun­<]ue adipe conditos. Kxceptá sola Feria VI. majoris hepdomadae, (pia pro ciborum condi­mento praeter oleum nonnisi buti/rum conceditur. Quum juxta consuetudinem in nostris regionibus vigentem usus ovorum et lacticiniomm neque diebus stricte jejunalibus prohi­bitus sit. III. Quod vero tempus qiiadragesimale adtinet : omnibus et singulis archidioecesis meae fidelibus, sacerdotibus quoque et religiosis — si hi specialibus Ordinis sui legibus ad strictiorem observantiam non obligantur — dispensando indulgeo, ut per quadragesimam tam ad prandium, quam ad coenam, carnibus vesci possint omnibus diebus Dominicis, item feriis secundis, tertiis et quintis, excepta sola Feria V. in Coena Domini. Reliquis vero qua­dragesimae diebus, utpote: feriis quartis et sextis, ifem ac Sabbatis, quibus etiam Feria V. in Ooena Domini adjungenda est, carnibus vesci non licet. Suapte vero intelligitur, quod nulla dispensatarum dierum carnes cum piscibus perniiscere liceat. IV. Praeter haec, ut tranquillitati conscientiarum, quantum in me est, succurram: a) Itinerantes 1 quocunque vehiculo utantur, dum in itinere et diversoriis publicis versantur, in abstinentia dispensatos esse declaro. b) Occasione nundinarum cum omnibus, negotii causa ad easdeni confluentibus, in abstinentiae lege dispenso. c) Omnes propriam mensam non habentes, sed in publicis diversoriis victum sumen­tes, ab abstinentiae lege relevo — dummodo diversoria non in fraudem legis frequentent — ita quidem, ut exceptis Feria VI. in Parasceve et Vigilia nativitatis Domini, omnibus aliis diebus, quae eis in publicis diversoriis ad mensam apponuntur, comedere possint. d) Pari ex ratione dispensatos esse volo omnes tabernarios sive caupones, eorum­que familias ac domesticos. LITT. CIRC. 1895. 5 Nr. 877. Dispensatio in lege abstinen­tiae pro anno 1895.

Next

/
Thumbnails
Contents