Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
antistitam. 2 S) 8. Macarius: totius boni instituti caput. 2! 1) S. Joannes Ohrysostomus oratione nihil május aut divinius esse afíirmat, eandemque dicit: angelorum opus; signum omnis justitiae-, animis aegrotantibus pharmacum; armaturam inexpugnabilem; radicem vitae frugiferae ; salutis ac vitae conciliatricem; causam omnis virtutis et justitiae: avimae nervum; murim ecclesiae, qui rumpi non potest; munimentum inconoussum daemonibus formidabile, piis vero salutiferum : 3; )) magnum thesaurum; magnum portion ; refugii locum. ! 1) .,Quod in domo est fundamentum, hoc in anima deprecatio." — .,Ut enim pisci vita est aqua; ita tibi deprecatio." 3 2) Juxta S. Joannem Olimacum oratio est: infinita operatio; virtutum regina, 3: i) familiaris conversatio et coniunctio hominis cum I)eo; peccatorum propitiatio; tentationum pons; euria, locus iudicii, et Domini ante generale judicium tribunal; propugnaculum adversus impetum afflictionum; bellorum opressio et extinctio; semptiterna actio; virtutum scaturigo; rjratiarum conciliatrix. :i i)— „Simpliciter impossibile est — ait idein S. Ohrysostomus 3 5)— „nbsque precationis praesidio cum virtute degere, et hujus vitae cursum peragere. Hac non „minus opus habemus, quam arbores aquarum humoré. Nequeenim valent illae fructus pro„ducere, nisi bibant humoréin radicibus: neque nos pretiosis pietatis fructibus poterirnus „esse gravidi, nisi preeibus irrigemur. Quisquis non orat Dewm,nec divino coUoquio cupit assidue frvi, is mortuus est fxpersque sanae menüs. Cum videó quempiam non amantein orandi „studium, nec huius rei fervida vehementique cura teneri. continuo mihi palam est, eum ..nihil egregiae dotis in animo possidere. Ubi quem conspexero insatiabiliter adhaerentem „cultui divino, idque in summis damnis numerantem, si non continenter oraverit, conjccto „talem omnis virtutis firmum esse mediatorem ac Dei templum." — E recentioribus scriptoribus unicum adhuc audiamus S. Alphonsum de Ligourio, qui de oratione, ceu efficacissimo salutis adipiscendae medio integrum libellum conscripsit, in cujus prooemio 3 0)affirmat se diversos jam libros ad pietatem fovendam aptos edidisse, persuasum tamen sibi esse, nullum utiliorem a se typis editum fuisse, quam praesentem tractatum de oratione, „oratio .,enim — ita prosequitur — est necessanum et infallibile médium salutem et omnes gratias in Jiunc finetn necessarias obtinendi. Utinam — ait — in potestate mea esset hujus libelli tot „exemplaria typis vulgandi, quot quot sunt in orbe Christiani, ut singulis eorum unum dare „possem, quatenus omnes mente assequerentur, quam necessaria sit oratio ad salutem adi..piscendam." Atque paulo inferius sanctus Ecclesiae Doctor acrem dolorem suum inde conceptum manifestat, quod concionatores et confessarii tani parum solliciti sint auditoribus atque poenitentibus suis necessitatem et efíicaciam orationis inculcare. Ne in nos etiam VV.FF.etFF.DD. gravis haec reprehensio cadat, omni virium adstrictione studeamus tum nosmetipsos, tum populum íidelem pastorali curae nostrae creditum ad orationis amorem excitare. Atque hunc in íinem breviter adhuc consideremus quaedam rationum momenta, quae orationem nobis tum ut christianis, tum ut sacerdotibus omnino necessariam esse clare evincunt. Prout enim christiani sumus, plurimae nobis eaeque gravissimae incumbunt obligationes, quae omnes breviter hoc divino praecepto comprehendi possunt: „Perfecti(quod idem est ac sancti)estotesicut et Páter vester coelestis perfectus est."*) ("ertissimum autem est, sine orationis studio moraliter impossibile esse vei ad inediocrem aut commuiiem etiam sanctitatis seu christianae perfectionis gradum pertingere. 2 8) De scopo Christiani. — 2 9) Hom. 40. — 3 0) Lib. I. de orando Deum. — 3 1) Hom. 30. in (xen. — 3 2) Lib. II. de orando Deum. — 3 3) Grad. 28. — 3 4) Grad. 38. — 3 5) Lib. I. de orando Deum. — 3 B) Operum S. Alphonsi ed. germ. Class. I. Sect. L vol. IX. pag. 192. — *) Matth. ő, 48.