Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
— 143 — eloquentiae abusus, religiosa themata unice ob praesentis vitae rationes, quin de futura vei mentio fiat, passim pertractare, commoda recensere a christiana Religione mundo allata, et officia dissimulare divinum Redemptorem uti egregium <jilúv9oonov pingere, et eius, ut judicis aeterni, iustitiam praeterire. Exiguus exinde huiusmodi praedicationis fructus, ex qua forte mundanus quisque homo persuasus exit, se, quin móres corrigat, dummodo in Ohristum credat, probum christianum fore."') Sed quid istorum hic fructus referet ? Hic profecto non est id, quod ipsi in primis expetunt; auditoribus blandiri exoptant, quibus pruriunt a üres : 2) et dummodo templa stipata videant, eorum parvi interest animas fructu vacuas permanere. Proinde numquam de peccato disserunt, numquain de hominum novissimis, numquam denique de aliis veritatibus gravissimis, quae auditores salubriter contristare ad poenitentiam possent : 3) sed solummodo placentia loquuntur ; 4) atque hoc idem faciunt íloquentia quadam potius tribunitia quam apostolica ; magis profana quam sacra, quae complures manus plaususque ipsis comparat, a S. Hieronymio graviter reprobatos, cum ad Nepotianum scriberet : Docente te in Ecclesia, non clainor populi sed gemitus suscitetur; auditorum lacrymae laudes tuae sint. Ex quo fit, ut eorum praedicatio, ita in templo, sicut alibi, theatrali quadam aura circumfusa appareat, quae eam omni sacro charactere expoliat, omnique spirituali effícacia destituit. Exinde item in populo, imo etiam in plerisque e Clero adeo depravatus gustus divini verbi, -et exsurdatum palatum ; exinde tandem piorum scandalum, perversorum atque incredulorum nulla aut parva emendatio, qui quamvis interdum in templa, huiusmodi placentia verba audiendi causa, praesertim vero si sonoris illis ac magnificis nominibus civili progressu, patria, recenti nostrorum tentporum scientia aliisque id genus, allecti fuerint, profuse confluant, postquam oratorem fragosis plausibus fuerint prosequuti, oh ! iste, aientes, verum ac legitimum concionandi callet modum ! e templo exeunt quales illuc intraverant, sicut Iudaei, qui omnes quidem mirabantur, sed non omnes con ver te bantui*." 5) 7. Haec igitur S. Congregatio quum, supremis Romani Pontificis praeceptis obtemperans, tot tamque gravibus sacrae praedicationis corruptelis consuetudine inductis remedium aífere omnino velit, omnes Rmos Italiae Episcopos, generales coenobitarum Praesules, atque omnes ecelesiasticorum coetuum Reetores compellat, ut in easdem apostolica animi fortitudine insurgant, atque iisdem penitus extirpandis sedulo dent operám. Itaque memores, se iuxta sacrosancti Concilii Tridentini praescriptum G) v i r o s idoneos ad huiusmodi pradicationis officium assumere adstrictos esse, hac in re quam maximam diligentiam curamque adhibeant. Si quidem sacerdotes designandi ad suam ipsorum dioecesim pertineant, iis adeo augustum ministerium, nisi p r i u s, sive per examen, sive alio quolibet opportuno modo, de vita, de scientia, de moribus comprobati fuerint, 7) nequaquam concredant. Si vero illi ad aliam dioecesim spectent, neutiquam Episcopi in sua concionaturos admittant, praesertim vero occurrentibus quibusdam solemnioribus anni solemnitatibus, nisi proprii Episcopi seu Praesulis Card. Bausa, archiep. Plorent. ad jun. cler. suum 1892. — 2) II. Tim. 4., 3. — 3) II. Oor. 1., 9. — 4) Is. 80., 0. — 5) S. August. in Math. 19., 15. — 6) Sess.Y. cap. 2. de Kef.— 7) C. T. 1. e.