Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
— 140 — m y s t e r i o r u m Dei; 1) s e c u s enim, ut S. Thomas Aquinas animadvertit, s i d o ctrinaestbonaetpraedicator malus, ipse est occasioblasphemiae in doctrinam Dei. 2) Cum pietate vero et christiana virtute etiam scientia sacra coniunctim socianda est; quum apprime compertum sit, atque assidua experientia comprobatum, praedicationem vere sapientem, rite ordinatam ac fructuosam ab iis, qui bonis studiis, praesertim vero sacris, instructi non sint, frustra expectari; eosque cuidam, qua praestant, naturali loquacitati fidentes, qui nihilum (aut parum admodum) se praeparent, pulpitum ascendere. Hi nimirum nil aliud conficiunt, quam aerem verberant, divinoque verbo contemptum irrisionemque, quin id fortasse advertant, misere conquirunt; quibus idcirco iure merito convenit minax illud divinum effatum: Quia tu scienciam repulisti, ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. 3) 2. Postquam igitur sacerdos (non vero ante) quas recensuimus dotes sibi comparaverit, tum solum Emi Episcopi et regularium ordiuum Praesules magnum divini verbi praedicandi ministerium eidem concredere poterunt: sed tamen continenter advigilantes, ut iis dicendis r e b u s inhaereat orator, quae sacrae praedicationi proprie conveniunt. Hae quidem res (quae matéria propria sunt sacrae praedicationis) his divini Redemptoris verbis continentur: Praedicate Evangélium . . . [Docentes eos servare omni a, quaecumque mandavi vobis. 4) Quae verba enarrans Angelicus Doctor seribit: „ Praedicatores debent illuminare in credendis, dirigere in operandis, vitanda manifestare, et modo comminando, modo exhortanclo hominibus salutaria praedicare." 5) Et S. Tridentium Concilium : „Annunciantes eis vitia, quae eos declinare et virtutes, quas sectari oportet, ut poenam aeternam evadere et coelestem glóriám consequi valeant." 6) Sed multo amplius summus Pontifex Pius IX. id declaravit haec seribens : „Non semetipsos, sed Christum crucifixum praedicantes, sanctissima Religionis nostrae dogmata et praeeepta, iuxta catholicae Ecclesiae et Patrum doctrinam gravi ac splendido orationis genere populo clare apperteque annuntient ; peculiaria singulorum officia accurate explicent ; omnesque a flagitiis deterreant, ad pietatem inflamment, quo Fideles Dei verbo salubriter refecti, vitia omnia declinent, virtutes sectentur, atque ita aeternas poenas evadere et coelestem glóriám consequi valeant." 7) Ex quibus omnibus manifesto liquet, Symbolum, Decalogum, Ecclesiae praeeepta, Sacramenta, virtutes et vitia, varia hominum officia pro conditionis cuiusque varietate, hominis novissima, aliasque id genus aeternas veritates ordinariam debere sacrae praedicationis materiam constituere. 3. Atqui haec gravissima argumenta a multis divini verbi praeconibus indignum in modum negliguntur ; qui quidem quaerentes quae sua sunt, non quae Jesu Christi, ac probe noscentes, hasce materias ad popularem auram, quam expetunt, sibi conciliandam magis prae aliis idoneas nequaquam esse, eas omnes, praesertim in concionibus quadragesimalibus, et quibusdam aliis celebrioribus anni solemnitatibus, consulto praetereunt, unaque cum rebus earum nomina permutantes, antiquis concionibus nóvum aliquod genus praedicationis sufficiunt, quas morales collationes, falso sensu acceptas, vocant : quibus mens auditorum, vei potius phantasia, otiose permulceatur, non vero voluntas Ib. 4. 1. — 2) Comment. in Matth. 5. — 3) Os. 4., 6. — 4) Matth. 28., 20. — 5) L. c.— 6) Sess. V. c. 2. de Eef. — 7) Litt. encycl. 9. Nov. 1846.