Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

— 129 — XXIX. Sub •/. communico Vobiscum Instructionem de sic dicto matrimonio civili et matriculis parochialibus tractantem; sub •//• ad fídelem populum directas, ideo vernacula lingua con­cinnatas, pastorales Litteras. Utrasque commune Episcoporurri consiliurn exaravit. Quod ad Instructionem adtinet, ea Vos dirigat normaeque instar Vobis in Fidelibus dirigendis inserviat est necesse. Est quidem ad omnes, quos praesens rerum status provolvit, casus accomodata; quoniam vero singulas difíicultates in vita practica emersuras, singulas quaestiones ex usu nascituras Episcoporum Chorus nec praevidere, nec eis in antecessum solutionem et mede­lam parare poterat, Vestrum erit, casus e legis novae executione provenientes, si intricati fuerint, ad Offlcium meum referre et meam inviationem adexpectare. Commendatur Vobis in eadem Instructione studium legum novarum civilium a. 1894. XXXI., XXXII., XXXIII., nec non ordinum ministerialium, earundem legum executionem respicientium. Merito quidem! íjtenim, ut fidelibus consilio et directione adesse valeatis, Vos easdem leges et ordi­nes nosse oportet. Has ergo leges et qui ad eas faciunt, ministeriales ordines prelo data pro singulis parochiis in uno exemplari mox transmittam. Ne vero iis, qui in Instructione ad Vos directa enumerantur pastorales casus, quo­rundam audacia, aliorum protervia, aliorum autem levitas et indifferens in matrimonii sacra­mentum animus augeatur — eandem Instructionem nullo modo publici faciatis juris. Quod Litteras concernit Fidelibus inscriptas, has in quavis Ecclesia, in qua publicus Cultus divinus peragitur, die 29. Septembris cur. anni seu Dominica XVII-a post Pente­costen ex ambone sacro solenmiter praelegetis, ut Fidelibus omnibus proprii et omnium Regni Episcoporum voluntas innotescat; item ut Populi Fidelis Vobiscum, Vestra vero cum Episcopis et per hos cum Romano Pontiíice unió et communio Angelis et hominibus fiant manifesta. Dátum Ooloczae, die 23. Septembris 1895. Nr. 3916. Instructio ad Clerum et Pastorales Litterae ad po­pulum in re sic dieti ma­trimonii civilis diraittuntnr. Georgius Archi-Episcopus. ÍJITT. CIRC. 1895. 32

Next

/
Thumbnails
Contents