Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

— 125 — tatis eius officium proprie id attinet. Nara qui Christi sunt. eos Maria non peperit nec parere poterat. nisi in una fíde unoque amore: numquid enim divisus est Chritus 1 ?debemusque uná omnes vitám Christi vivere, ut in uno eodemque corpore fructificemus J)eo 2. Quotquot igitur ab ista unitate calamitas rerum funesta abduxit. illos oportet ut eadem mater, quae perpetua sanctae prolis fecunditate a Deo aucta est, rursus Christo quodammodo pariat. Hoc pláne est quod ipsa praestare vehementer optat; sertisque donata a nobis acceptissimae precis, auxilia vivificantis Spiritus abunde illis impetrabit. Qui utinam miserentis matris voluntati obsecundare ne renuant, suaeque consulentes saluti, boni audiant blandissirne invitantem: Fitíoli mei, quos iterum parturio, donec formetur Chri­stus in vobis 3. Tali marialis Rosarii virtute perspecta, nonnulli fuere decessores Nostri qui singulares quasdam curas eo converterunt ut per orientales nationes dilataretur. In primis Eugenius IV, constitutione^ves/>míscewte, anno data MCCOCXXXIX, tum Innocen­tius XII et Clemens XI; quorum auctoritate item privilegia ampla Ordini Praedicatorum, eius rei gratiá, sunt attributa. Neque fructus desiderati sunt, Sodalium eiusdem Ordinis contendente sollertia; iique extant multiplici et clara memória testati: quamquam rei pro­gressibus diuturnitas et adversitas temporum non parum deinde offecit. Hac vero aetate idem Rosarii colendi ardor quem initio excitatum laudavimus, similiter per eas regiones ani­mis multorum incessit. Quod sane Nostris quantum respondet inceptis, tantum votis explen­dis perutile futurum speramus. — Ooniungitur cum hac spe laetabile quoddam factum, aeque Orientem attingens atque Occidentem, eisdemque pláne congruens votis. Illud spectamus pro­positum, Venerabiles Fratres, quod in pernobili Conventu eucharistico, Hierosolymis acto, initium duxit, templi videlicet exaedificandi in honorem Reginae sacratissimi Rosarii; idque Patrae in Achaia, non procul a locis, ubi olirn nomen Christianum, ea auspice eluxit. üt enim a Consilio quod rei provehendae curancloque operi, probantibus Nobis, constitutum est, perlibentes accepimus, iam plerique vestrum rogati, colla'ticiam stipem omni diligentia in id submiserunt; etiam polliciti, se deinceps non dissimiliter adfore usque ad operis perfectio­nem. Ex quo satis iam est consultum, ut ad molitionem quae amplitudini rei conveniat, aggredi liceat: factaque est a Nobis potestas ut propediem auspicalis templi lapis sollemni­bus caeremoniis ponatur. Stabit templum, nomine christiani populi, monumentum perennis gratiae Adiutrici et Matri caelesti. quae ibi et latino et graeco ritu assidue invocabitur, ut vetera beneficia novis usque velit praesentior cumulare. Iam, Venerabiles Fratres, illuc unde egressa est Nostra redit hortatio. Eia, pastores gregesque omnes ad praesidium magnae Virginis, proximo praesertim mense, fiduciá plena confugiant. Earn publice et privátim, laude, prece, votis compellare concordes ne desinant et obsecrare Matrem Dei et nostram: Monstra tc esse Matrem! Maternae sit clementiae eius, farniliam suam universam servare ab omni periculo incolumem, ad veri nominis prosperita­tem adducere, praecipue in sancta unitate fundare. Ipsa catholicos cuiusvis gentis benigna respiciat; et vinculis inter se caritatis obstrictos, alacriores faciat et constantiores acl susti­nendum religionis decus. quo simul bona maxima continentur civitatis. Respiciat vero beni­gnissima dissidentes, nationes magnas atque illustres, animos nobiles officiique christiani memores: saluberrima in illis desideria conciliet et conciliata foveat eventuque perficiat. Eis qui dissident ex oriente, illa etiam valeat tam eífusa quam profitentur erga ipsam reli­1 I. Cor. I, 13. — 2 Rom. VII, 4. — 3 Gal. IV, 19.

Next

/
Thumbnails
Contents