Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
— 121 XXVI VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRÍM ATI BUS AROHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQUE LOCORÜM ORDINARIIS PACEM ET OOMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM! A diutricem populi christiani potentem et clementissimam, Virginem Dei Matrem, dignum est et magnificentiore in dies celebrare laude et acriore fiducia implorare. Siquidem argumenta íiduciae laudisque auget ea varia beneficiorum copia, quae per ipsani affluentior quotidie in coramune bonum longe lateque diffunditur. Nec beneficentiae tantae profecto a catliolicis officia desunt deditissimae voluntatis; quurn, si unquarn alias, liis nimirum vei acerbis religioni temporibus, videre liceat amorem et cultum erga Virginem beatissimam excitatum in omni ordine atque incensum. Cui rei praeclaro sunt testimonio restitutae passim multiplicataeque in eius tutela sodalitates ; eius nornini augusto splendidae dedicatae aedes: peregrinationes ad sacratiora eius templa actae frequentiá religiosissima ; convocati coetus, qui ad eius glóriáé incrementa deliberando incumbant; alia id genus, per se optima fausteque in futurum significantia. Atque id singulare est Nobisque ad recordationem periucundum, quemadmodum multiplices inter formás eiusdem pietatis, iam ROSARIUM MARIALE, ille tani excellens orandi ritus, in opinione et consuetudine latius invalescat. Id Nobis, inquimus, periucundum est, qui, si partéin curarum non minimam promovendo Rosarii instituto tribuimus, probe videmus quam benigna optatis Nostris adfuerit exorata Regina caelestis : eamque sic Nobis confidimus adfuturam, ut curas quoque aegritudinesque lenire velit quas proximi allaturi sunt dies. — Sed praecipue ad regnum Christi amplificandum uberiora Nobis adiumenta ex Rosarii virtute expectamus. Consilia quae studiosius in praesentia urgeinus, de reconciliatione esse dissidentium ab Ecclesia nationum, haud semel ediximus; simul professi, felicitatem eventus, orando obsecrandoque divino Numine, maximé quaeri oportere. Id etiam non multo antehac testati sumus, quum per sollemnia sacrae Pentecostes, peculiares preces in eam causam divino Spiritui adhibendas commendavimus: cui commendationi magná ubique alacritate obtemperatum est. At vero pro gravitate rei perarduae, proque debita omnis virtutis constantia, apte facit bortamentum Apostoli: Instate orationi 1; eo vei magis quod tali instantiae precandi suavius quoddam incitamentum bona ipsa coeptorum initia admovere videantur. Octobri igitur proximo nihil sane fuerit, Venerabiles Fratres, neque proposito utilius, neque acceptius Nobis, quam si toto mense vos populique vestri, Rosarii prece consuetisque praescriptis, Nobiscum apud Virginem Matrem pientissimi insistatis. Praeclarae quidem sunt causae cur praesidio eius consilia et vota Nostra summa spe committamus. Eximiae in nos caritatis Christi mysterium ex eo quoque luculenter proditur, quod moriens Matrem ille suarn Ioanni discipulo matrem voluit relictam, testamento memori: Ecce 1 Col. IV. 2. L1TT. CIRC. 1895. 30 Nr. 3780. Sanetissimi Domini epistola eneycliea de Rosario Mariali.