Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
— 118 — Nr. 3623. S. Ordo presbyteratus eollatus. Nr. 3476. Imagines quaedam B. Bít V. et libelli pietatis proseribuntur. íSikrav-Ko 11 már Emericus et Wiederkehr Josephus archidioecesis meae clerici et theologi absoluti per Illmum ac Rssmum D. Joannem Majorosy Vicarium meutn Generalem et Eppum consecr. Tinniniensem et auxiliarem ad s. presbyteratus ordinern promoti sunt. Budapestini, 31. Augusti. 1895. S. ROM. ET UNIV. INQUISITIONIS. Decretum Feria IV. 3. Április 1895. In Suprema Oongregatione Emorum ac R m o r u m Patrum contra haereticam pravitatem Oeneralium Inquisitorum non semel actum est de norma praescribenda Archiconfraternitati Romanae et Sodalitati Religiosorum Issodunensium colendi B. Virginem Dei Genitricern Mariam sub titulo Dominae Nostrae a Sacro Corde Iesu, et de Imaginibus ipsius B. Virginia, quae illám repraesentant expansis manibus stantem, et puerum Iesum ante illius genua item stantem. Et titulum quidem admitti posse, Imagines autem non probari et a publica veneratione removendas esse decretum est, ac tolerari tantummodo in Ecclesia Sodalium Issodunensium ; inducendas vero esse, quantum fieri possit, Imagines B. Mariae Virginia Puerum Iesum in ulnis gestantis. Sperandum fuerat has Supremae Congregationis praescriptiones debita obedientia excipiendas esse, et executioni íideliter mandandas. At contra, non sine aegritudine compertum est imagines non probatas pluribus exemplaribus iterurn impressas passim evulgari, et fidelibus distribui adversus decreta et mentem huius Sacrae Congregationis: duos praeterea editos libellos, qui inscribuntur Chemin de la Croix du Sacré Coeur et Le Rosaire de Notre Dame du Sacré Coeur; iisque libellis antiquas ab Ecclesia probatas, commendatas et quotidianum in usum maxima cum fidelium utilitate inductas pias precationes in aliam veluti faciem et figurám transformari. Hinc Sacer Ordo summopere sollicitus de lege supplicandi, quae legi credendi respondeat, re mature perpensa, priora decreta confirmando, et quatenus opus sit, innovando, imagines, de quibus supra. iterum improbat, et fidelium venerationi ac pietati proponi vetat, et ubi toleratae fuerunt, caute prudenterque removeri. et earum loco probatas restitui praecipit. Libellos autem supra memoratos, aliosque similes iterum improbat et proscribit ac novas precandi forinulas in illis vei in eorum quolibet propositas, quominus publice recitentur prohibet, et a quovis usu publico arcendas maiidat. Abs re non erit liic in menteni revocare monitum generale adiectum decreto feriae IV diei 13 Januarii 1875, quod ita se habét: „Mandavit praeterea Eadem Sanctitas Sua per huiusmodi publicationem monendos esse alios etiam scriptores, qui ingenia sua acuunt, super iis aliisque id genus argumentis, quae novitatem sapiunt, ac sub pietatis specie insuetos cultus titulos etiam per ephemerides promovere student, ut ab eorum proposito desistant; ac perpendant periculum, quod subest pertrahendi lideles in errorem etiam circa fidei dogmata, et ansam praebendi religionis osoribus ad detrahendum puritati doctrinae catholicae ac verae pietati." Coloczae, die 21. Augusti 1895.