Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

III. VENEBAB1LIBUS FEATEIBÜS PATEIAECHIS PEIMATIBUS AKCHIEPISOOPIS EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINAR1IS PACEM ET COMMÜNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBÜS LEO PP. XIII. VENEEABILES FEATEES SALUTEM ET APOSTOLIOAM BE N EDIOTIONEM. Ohristi nomen et regnura in gentibus quotidie latius proferre, atque devios diseordesque invitare ad Ecclesiae sinum et revocare. hoc nimirum, quemadmodnm sentit animus sanctum in primis esse officium muneris supremi quod gerimus, ita iamdiu est curis Nostris studiis­que, apostolica urgente caritate proposituin. Hanc Nos ob causam sacras tueri ac nmltipli­care expeditiones, quarum potissimum ope christianae sapientiae lumen ad errantes diffun­ditur, ad easque sustentandas auxilia in catholicis populis corrogata submittere, nulla unquam ratione cessavimus. Fecimus id praesertim, datis anno pontificatus tertio encyclicis litteris Sanda Dei Civitás, eo consilio ut praeclaro Instituto a Propagatione Fidei ampliorem catholicorum quum'pietatem tum liberalitatem conciliaremus. Tunc persequi hortando libáit, quam ipsum modicis initiis ingressum ad quantam amplitudinem brevi tempore provenisset; quibus vei laudum testimoniis vei indulgentiae muneribus Decessores Nostri illustres, Pius VII, Leo XII. Pius VIII, Gregorius XVI, Pius IX. idem ornassent; quam multum ex eo adiu­menti sacris per orbem terrarum Missionibus allatum iam esset et quam uberiora forent deinde expectanda. Neque exiguus, Dei beneficio, respondit hortationi fructus; quurn sane, Episcoporum navitati et instantiae obsequente largitate fidelium, benemerentissimum opus hisoe etiam proximis annis amplificatum videamus. — At nova iam subest graviorque neces­sitas, quae effusiorcs in hanc rem spiritus manusque catholicae caritatis desideret, vestram­que acuat, Venerabiles Fratres, sollertiam. Nam, quod probe nostis, per apostolicam epistolam Praeclara, Junio superiore edi­tam, visum est NobisDei providentis servire consiliis, vocando et incitando gentes quae ubi­que sunt ad fidei christianae unitatem: illud tamquam summum votorum optantibus, ut ali­quanto per Nos maturetur promissum divinitus tempus, quo fitt unum ovik et unus Pastor. — Singularibus autem curis interea spectare Nos ad Orientem eiusque Ecclesias, multis nominibus insignes et venerandas, ex ipsis nuperrime intellexistis litteris apostolicis, quas perscripsimus de disciplina Orientalium conservanda et tuenda. Inde etiam satis compertae sunt vobis institutae rationes, quas, collatis diligenter consiliis cum Patriarchis earum gen­tium, exploravimus, aptius ad exitum profuturas. Neque tamen diffitemur, hanc omnem cau­sam difíicultatibus implicari magnis: quibus eluctandis si quidem impar est virtus Nostra, totam nihilominus fiduciae constantiaeque vim, in quo maximé oportet, sitam habemus magnó animo in Deo. Qui enim rei mentem Nobis et initia providus dedit, vires ipse opemque ad perfíciendum summa cum benignitate certe sufflciet: atque hoc est quod enixis precibus ab ipso implorare contendimus, idemque ut fideles omnes implorent vehementer hortamur. Divinis vero, quae íidenter expetimus, adiumentis quum humana prorsus acce­dere sit necesse, eis idcírco quaerendis et suppeditandis, quaecumque videantur ad icl quo spectamus conducibilia, peculiares quasdam curas aequum est a Nobis impendi. LITT. CIEC. 1895. 3 Nr. 616. Epistola eney­elica SSmi I). N. Leonis Pa­pae XIII. de fovendo et sti­pulando insti­tuto a Propa­gatione Fidei.

Next

/
Thumbnails
Contents