Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894

Index

— 95 XVIII. BEATISSIME PÁTER! iLpiscopus Ruthenensis et Vabrensis, Cardinalis Bourret, haec Sanctae Sedi exponendi veniam petit. Reperire est apud nos aliquem esse patrinum, in Confirmatione, duorum aut plu­rium filiorum alterius; et idem accidere potest, rarius tamen, in Baptismo. Duo, in eo casu, aut plura esse impedimenta compaternitatis spirituális inter patri­num et horum filiorum matrem, et illa omnia esse in petitione dispensationis exprimenda, affirmant Sanchez, 1, VIII, disp. XXIV, n. 4 et 5 — Salmant., de Matrim. c. XIV. n. 69 et 51 — S. Ligouri 1. VI. n. 1138— et alii. Et hujus afferunt probationes: 1. Causae sunt distinctae, aut etiam diversae, scilicet plura Sacramenta et plures pueri. Ergo et effectus, seu impedimenta sunt diversa. 2. Is, qui rem habét cum duabus intra secundum gradum con­sanguineis sponsae, duplex impedimentum affinitatis habét cum ea. Ita hic, qui duos filios ejusdem matris tetigit in Confirmatione, dupliciter íIli spiritualiter junctus est. 3. Is certe cum unoquoque puero habét cognationem spirituálém; ergo et cum eorum matre ex duplici vario capite. 4. Plura haec impedimenta sunt in petitione dispensationis declaranda; május enim efficiunt impedimentum, et graviorem exigunt causam acl dispensandum. Nostri hodierni scriptores fatentur duo quidem esse impedimenta spirituális cogna­gnationis et eain libello ad dispensationem esse declaranda, si unus fűit patrinus filii alterius et ista vicissim matrinae filiae prioris; item, si quis eumdem filium e sacro fonté levavit et in Confirmatione tenuit. Quidam vero negant duo aut plura esse impedimenta, si quis duos aut plures filios alterius tenuit in Baptismo, vei in Confirmatione: aut saltem unum tunc esse declarandum impedimentum affirmant; quin tamen hujus rationem afíerant. Nullum de hoc decretum Sacrarum Congregationum inveni. Unde, humiliter ad San­ctitatis vestrae pedes provolutus sequentibus dubiis responsum a Sancta Sede expostulo. I. Is, qui levavit e Sacro Fonté, aut tetigit in Confirmatione, duos aut plures filios ejusdem matris, habet-ne cum illa tot impedimenta compaternitatis quot ejus filios sic tenuit? II. Haec omnia impedimenta sunt-ne in libello supplici enuntianda, ut valeat dispen­satio ? Dátum Ruthenis die 17 februarii 1894. — Sanctitatis vestrae addictissimus filius et creatura vestra, ERNESTUS Card. BOURRET, episc. Ruth. et Vabr. Eme et Eme Domine Obsme, Litteris die 17 februarii pp. signatis, quaerebat Eminentia Tua : l°)Is qui levavit e sacro fonté aut tetegit in confirmatione duos aut plures filios ejus­dem matris, habet-ne cum illa tot impedimenta compaternitatis spirituális, quot ejus filios sic tenuit? 2°) Haec omnia impedimenta sunt-ne libello supplici enuntianda ut valeat dispen­satio ? Re discussa in Cogne generáli habita feria IV die 7 martii hujus anni, Emi Dni Card. una mecum generales Inques respondendum decreverunt: Si quis plures ejusdem personae filios eodem Sacramento teneat, cognationem spiri­Nr. 2439. Cognatio spi­rituális non augetur, si quis plures ejusdem per­sonae filios in eodem Sacra­mento teneat. LITT. CIRC. 1894. 23

Next

/
Thumbnails
Contents