Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894
Index
Eo lubentiori animo cruoem nostrani portabimus et cum S. Andrea exclamabimus: „0 bona crux! quae in corpore Gliristi dedicata es, accipc ab hominibus, et redde me magistro meo, ut per te me recipiat, qui per te me redemit." Dulcis porro poenitentiae fructus est interna a 11 imi p a x et tranquillitas conscientiae. Quoconstantiores enim in exercenda poenitentiaerimus, eo magis iníiducia erga misericordiam divinam, vere et sincere poenitentibus tam saepe et tani solemniter promissam, firmabimur, eoque ferventius his praesertim calamitatis temporibns cum Ecclesia catholica Deum orabimus: „Da servis tuis illám, quam mundus dare non potest pacem, ut et corda nostra mandatis tuis dedita et hostium sublata formidine tempore sint tua protectione tranquilla," Pulcherrimus tandem poenitentiae fructus est, quod ipsa etiam peccata nostra utut in se detestabilia et abominanda, in nostrum emolumentum convertat et sic quasi ex scorio aurunt producat, docente S. Augustino: „Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, etiam ipsa peccata.'" 5 1) Pia nempe aniina poenitentiae exercitio ex corde dedita, quo frequentius, quove majori dolore iniquitates suas praeteritas recogitaverit, eo majorem inde humilitatem et diffidentiam sui concipiet, eo majori diligentia delicta bonis operibus compensare, occasiones et pericula peccandi evitare, se contra proprias infirmates, mundi et diaboli illecebras munire, pravas suas consuetudines emendare conabitur, sicque in se veriíicabit haec S. Augustiui verba : „Vitia ipsa calcantes et de vitiis ipsis nobis scalas facientes; elevabunt nos, si fuerint infra nos." 5-) Hos tamen salutares fructus poenitentia nostra tunc nonnisi producet, si necessariis proprietatibus vestita sit. Ante omnia nempe requiritur, ut poenitentia nostra sit prompta, neque eani diversis falsis praetextibus usi de die in diem differainus. Nam, si in statu peccati gravis vivimus, omni momento propius ad periculum aeternae damnationis accedimus, tum ob incertitudinem horae mortis, tum ob periculum reprobationis. Dicit enim scriptura: „Non tardes converti ad Dominium et ne differas de die in diem, subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te." 5 3) Et in alio loco: „An divitias bonitatis ejus patientiae et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die ii-ae et revelationis justi judieii Dei." 5 4) Unde et S. Augustinus dicit: ,.Qui conversioni indulgentiam promisit, dilatioui crastinum non promisit." r> 5) Ecclesia catholica vero nos monet: „Emendemus in melius quae ignoranter peccavimus: ne subito praeoccupati die mortis, quaeramus spatium poenitentiae et invenire non possimus." 5 6) Ast, etiamsi conscientia nostra nullius gravis delicti nos argueret, nequaquam inde ansam omittendae vei differendae poenitentiae sumere nobis liceret, quum docente Concilio Tridentino: ,.sicut nemo pius de Dei misericordia, de Christi merito, deque sacramentorum virtute et efficacia dubitare debet: sic quilibet, dum seipsum suamque propriam inflrmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest, quum nullus scire valeat certitudine 5 0) Vita S. Andr. — 5 1) Soliloqu. c. 28. — 5 2) Serm. 176. de tempor. — 5 4) Rom. 2; 4—5. — 5 5) In Psalm. 144. — *«) Ol'ficium. Doni. I. Quadr. 5 S) Eccl. 5. 8. —