Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894

Index

44 — dumtaxat ratione, qua disciplina, quo ordine ipse deflnivit et iussit religionis diviuus auctor: videlicet magisterio et ductu Ecclesiae, quae ab ipso tamquam columna et firmamentum veritatis ') constituta est, eiusque singulari ope per omnes aetates viguit. vigebitque, rata promissione, perpetuo: Ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. -) — lure igitur genti vestrae tani clarus religionis honor ab avis et maioribus ideo stetit, quod Ecclesiae matri summa semper adhaesit íide. parique in obsequio Pontiticum roma­norum et in obedientia sacrorum Antistitum, quos illi pro potestate designarent, immota perstitit semper. Inde quam multa ad vos commoda et ornamenta profluxerint, quam prae­sentia in trepidis rebus solatia ceperitis, quanta habeatis etiamnum adiumenta, vosmet gratis tenetis animis, grate profitemini. — Manifestum quotidie est quaenam gravissimaruin rerum in populis imperiisquc consequantur momenta, Ecclesiá catliolica vei observata et digno loeo liabita vei per iniuriam conteniptionemve laesa. Quum enim in doctrina et lege Evangelii ea contineantur quae ad salutem perfectionemque hominis, tum in fide et cognitione, tum in usu et actione vitae, usquequaque proficiant; quumque earn doctrinam et legem Ecclesiá, divino a Christo iure, tradere possit et religione sancire ; ipsa propterea, divino munere, vi magna pollet moderatrice humanae societatis, in qua et fautrix est generosae virtutis et lectissimorum bonorum effectrix. — At Ecclesiá vero, cui divinitus romanus Pontifex praeest, tantum abest ut, ex auctoritatis tanta amplitudine, quidquam sibi de alieno arroget iure aut cuiusquam obliquis studiis conniveat, ut potius de iure suo saepe remittat, indulgendo ; atque summis et intimis sapienti consulens aequitate sese omnibus gubernatricem et niatrem exhibeat sollertissimam. Quapropter illi iniuste faciunt qui hac etiam in re veteres contra ipsam calumnias, iam toties refutatas planeque contritas, in lucém nituntur revehere, nova vituperationis specie confictas: neque ii minus reprehendendi, qui eadem de causa diffidunt Ecclesiae, eique suspicionem contlant apud rectores civitatum et in publicis legumlatorum coetibus, a quibus nempe laus plurima ipsi debetur et gratia. Nihil enim oninino ea docet aut praecipit quod maiestati principum, quod incolumitati et progredienti populorum vitae, ullo modo officiat vei adversetur : multa immo ex christiana sapientia assidue profért ad communem eorum utilitatem sane quam conducibilia. In quibus haec memoratu digna : principatum qui teneant, eos imaginem divinae in homines j>otestatis providentiaeque referre ; eorum impérium debere iustum esse et imitari divinum, bonitate temperatum paterna. atque unice emolumenta spectare oi\ itatis; ab ipsis rationern Deo iudici aliquando reddendam, eainque pro celsiore dignitatis loeo graviorem : qui vero sint sub potestate. debere constanter reverentiam et fidem servare principibus, tamquam Deo regnum per homines exercenti, eisdem obtemperare, non solum propter iram, secl etiam propter con­scientiam 8) pro ipsis adhibere obsecrationes, orationes. postulationes, gratiarum actiones; *) debere sanctam custodire disciplinam civitatis : ab improborum machinationibus sectisque abstinere, nec quidquam facere seilitiose ; omnia conferre ad tranquillam in iustitia pacem tenendam. — ísta et similia praecepta institutaque evangelica, quae ab Ecclesiá tantopere suadentur, ubi in pretio sunt et re ipsa valent, praestantissimos ibi fructus atferre non cessant, eosque afferunt in illis gentibus uberiores, in quibus Ecclesiá liberiore utitur sui muneris facultate. Eisdem vero refragari praeceptis et Ecclesiae ') I. Tim. III, lő. — *) Math. XXVIII, 20.— 3) Roiu. XIII. 5. — I. Tirn. II. 1-2.

Next

/
Thumbnails
Contents