Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894
Index
41 — VII. VENERABILI AO HONORABIL1 CLERO MEO DIOECESANO SALUTEM ET PRAESULEAM BENEDIOTIONEM! 1 )irai Vobis Yenerabiles Fratres Filiique' Dilectissimi! festő SS. Oordis Jesu anni proxime praeterlapsi de iis, quae occasione tertiae Hungarorum peregrinationis ad episcopale jubilaeurn Sanctissimi Domini Nostri Leonis PP. XIII. Romám profeotae in Urbe aeterna expertus sum, rationem redderem ; ne cogitatione quidem ominatus sum, me decursu faustissimi hujus Jubilaei altéra etiam vice Jubilantem Sanctissimum Dominum Nöstrum coram salutaturum, novaqüe \ obis paternae Ejusdem in me totamque gentem nostram benevolentiae indicia significaturum esse. Factum est tamen et hoc. Ansam eventui huic mihi duplici ratione jucundissimo praebuit illud. quod viris solemnitatibús jubilaribus Sanctissimi Domini Nostri proinoVendis praepositis felicissirna illa cogitatio subiverit, ut pro coronide solemnitatum jubilarium ad ceíéberrimum et Suae Sanctitati praedilectum Beatissimae Virginis Máriáé sanctuariüm Lapurdense (Lourdes) solemnis peregrinatio a potiori quidem spirituali ratione nonnisi, ast ex parte etiam corporali ratione facienda instituatur, atque ad ipsum tliaumaturgum specu, Beatissimae Virginis Mariae apparitionibus, frequentissimisque miraculis clarum sacra solemnia pro Beatissimo Patre jubilaeum Suurn feliciter terminante celebrarentur. Piacúit rés Sanctissimo adeo, ut innumerabili agmini spiritualiter peregrinantium et Ipse nőmén daret, corporalem Vero quoraridam peregrinationem assensu suoprobaret. Ad lianc vero posteriorom instituendam Hlustrissimus Dominus Jacobus Radini Tedeschi, Suae Sanctitatis ab intimo cubiculo, Ooinmissionis centralis festis jubilaribus exequendis praepositae praeses me requisivit, in humanissimis suis litteris die 4. Januarii, a. c. ad me datis inter alia scribens: „De re jieculiaris momeiiti Amplitudinem Tuam rogare non differo. Te scilicet enixe precor, ut tantae festivitatis occasione ad perinsigne Lapurdense sanctuarium ad quod eo tempore pauci sane peregrinationem suscipere poterunt — omnium nostrum, itno et catholicorum diversarum nationüm, spirituali tantum ratione peregrinantium, personam gerere velis, sacrum inibi solemniter peragere, hymnumque Abrosianum gratiarum agendarum causa canere digneris." In hujus. igitur provocationis secpielam initio mensis Februarii cum nonnullis viae comitibus longinquo itineri me laetus accinxi et auxilio divino protectus die 9-a Februarii a. c. Lapurdum perveni. Nullus sane calamus sufíicit ad sensa illa describenda. quae animum meum repleverant, dum coram sacro antro eo locő in genua me protesternerem, quo quondam Bernadetta flectebat, dum coeli Regina dilectae fainulae suae videndam se praebebat. Ferventissimas sane preces ad Matreni meam et Hungáriáé Patronam fudi pro dilectissima sponsa mea, archidioecesi inquam Oolocensi, universoque ejusdem clero et populo; pro Ecclesia catholica ejusque Capite dignissimo, pro chara nostra patria ac Augustissimo Rege nostro Apostolico. Dicere vix'possum, quantopere in zelo Patrum Missionariorum, quibus cura sanctuarii thaumaturgi incumbit, item in modesta pietate pojnili ex omnibus mundi partibus ad hunc benedictum locuni confluentis aedificatus sum. LITT. CIRC. 1894. 1 1 Nr. 1204. Peregrinatio liomano-Lapurdensis clero dioecesano nota redditur.